§13.34.1Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo; est enim nobilissima familia.
我与莉莉贝乌姆人、莉松之子莉松之间有着祖传客遇关系,我深受他的尊重,并深知他无愧于其父与其祖父;因为这是一个极其高贵的家族。
quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.
因此,我向你格外极力推荐他的财产与家庭,并切身恳请你予以关照,好让他明白,我的推荐在你那里对他起到了最大的帮助与增光作用。