§13.31.1C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius.
我与盖乌斯·弗拉维乌斯——一位高尚且杰出的罗马骑士——关系非常亲密;因为他曾与我的女婿盖乌斯·皮索关系极深,且他本人及其兄弟卢基乌斯·弗拉维乌斯都对我极其敬重。
quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes.
因此,为了我的体面,我希望你能在体面且符合你尊严的前提下,尽一切可能以最体面、最慷慨的方式对待盖乌斯·弗拉维乌斯。
id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit.
这对我而言将是极大的快事,以至于没有什么能比这更令人高兴了。
§13.31.2sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum.
但此外,我向你保证(我这样做并非出于阿谀奉承,而是既出于亲密和交情,也出于真实的情况),你将从盖乌斯·弗拉维乌斯的尽责与敬重中,以及他的显赫地位和他在同胞中的声望中,获得极大的愉悦。
vale.
再会。