§13.30.1L. Manlius est Sosis.
有一位名叫卢基乌斯·曼利乌斯·索西斯的人。
is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque Neapoli; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam.
他原是卡蒂纳人,但已与其他那不勒斯人一起成为罗马公民,并在那不勒斯担任市参事会员;因为在向同盟国和拉丁人授予公民权之前,他就已被登记在那个自治市内。
eius frater Catinae nuper mortuus est.
他的兄弟最近在卡蒂纳去世了。
nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.
我们认为他对于那份遗产绝不会有任何争议,且他如今已实际占有了这些财产;但由于他在自己的家乡西西里还有其他往昔的事务,因此我向你推荐这份兄弟的遗产以及他的一切事务,尤其是他本人,他是一位极优秀且与我最亲密的人,并在我最喜爱的文学和学术研究方面颇有造诣。
§13.30.2peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.
因此,我请求你,无论他是在西西里,还是不曾前往,你都要知道他是我的密友及最亲近的人之一,并如此对待他,好让他明白我的推荐对他大有帮助。