§13.28a.1nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum essent.
我想拉刻代蒙人自己也不会怀疑,凭着他们自身以及他们祖先的声望,就已经足够向你的信义与公义推荐他们自己了;而我,作为一个极为了解你的人,也不曾怀疑这些城邦的权利与功绩对你来说是极为熟悉的。
itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem commendarem etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere.
因此,当拉刻代蒙人腓力请求我向你推荐他的城邦时,尽管我记着自己欠该城邦的一切恩情,但我还是回答说,拉刻代蒙人在你那里并不需要推荐。
§13.28a.2itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua ponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore.
因此,我希望你这样认为:在当前时代的动荡之下,我认为阿开亚的所有城邦都是幸运的,因为由你来治理它们;并且,同样是我,曾做出这样的判断:正因为你独自一人最清楚不仅是我们、而且是整个希腊的所有历史典籍,所以你自发地既是、也将是拉刻代蒙人的朋友。
qua re tantum a te peto ut, quom ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse.
因此,我只请求你:当你为了拉刻代蒙人的缘故,做出你的信义、威严和公义所要求的事情时,如果你认为合适,请向他们表明,你并不介意这样做,因为你明白你所做的事对我来说也是令人高兴的。
pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse.
因为让他们认为他们的事务也是我所关切的,这属于我的职责。
hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
为此我一次又一次地恳切请求你。