§13.23.1L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit.
我与你的朋友兼同选区人卢基乌斯·考西尼乌斯交往极为亲密;因为我们之间不仅有着长久以来的旧交,而且我们的朋友阿提库斯使我和考西尼乌斯的关系变得更加紧密。
itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus.
因此,考西尼乌斯的整个家府都爱戴我,尤其是他的被释奴隶卢基乌斯·考西尼乌斯·安基阿卢斯,此人无论对他的保护人,还是对保护人的密友们(我也身处这些密友之列),都是极其受人器重和信赖的。
§13.23.2hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem.
我向你如此推荐此人,以至于若他是我的被释奴隶,且他在我这里所处的地位正如他在自己的保护人那里一样,我都无法以更大的热情来推荐他了。
qua re pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris.
因此,如果你能接纳他加入你的友谊,并且在不给你添麻烦的情况下,若他在某事上有所需要,你能予以协助,你将做了一件让我极其感激的事。
id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.
这对我来说将是极大的快事,而对你此后也将是一件乐事;因为你将会认识到,他是一位具有极高正直、温良与敬意的人。