§13.22.1T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo; nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret.
我深爱在西斯皮埃经商的T·马尼乌斯;因为他不仅始终极力敬重并最悉心地关照我,而且对我们的学问也并不排斥。
accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore.
此外,瓦罗·穆雷纳也极力希望一切都能为他的缘故而圆满解决;然而,尽管瓦罗对他向你推荐马尼乌斯的亲笔信深具信心,但他仍认为若有我的推荐,必定会锦上添花。
me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem.
实际上,既由于我与马尼乌斯的亲密关系,又由于瓦罗的热忱,促使我尽可能详尽地给你写这封信。
§13.22.2gratissimum igitur mihi feceris, si huic commendationi meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris; ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a bonorum virorum officiis exspectare, esse capturum.
因此,如果你能像过去对任何人给予最大重视一样,对我的这一推荐给予同等的重视,也就是说,如果你能在保持体面并符合你尊严的范围内,在尽可能的各种事情上给予T·马尼乌斯最大的帮助与支持,那么你将做了最让我感激的事;此外,从他本人那极令人愉快且温厚温良的品性中,我向你确证,你将从他身上获得你通常期望从善良之人的尽责中获得的那种成果。