§13.19.1Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus, quam ego necessitudinem sancte colendam puto; sed ea causa est etiam cum aliis compluribus, familiaritas tanta nullo cum hospite, et ea cum officiis eius multis tum etiam consuetudine cotidiana sic est aucta, ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius.
我与帕特雷的吕索之间确实有着久远的客谊,我认为这种关系应当神圣地加以维护;但虽然这种关系也与许多其他人共有,却没有任何一位客友与我有如此深厚的亲密关系,而且这种关系由于他诸多的协助和每日的交往而大大增加,以至于没有什么比我们的亲密更紧密了。
is cum Romae annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe te meis litteris commendationeque diligentissime facturum id, quod fecisti, ut eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, cotidie aliquid timebamus.
他在罗马待了将近一年,甚至与我同住,尽管我们抱有极大的希望,认为通过我的信件和推荐,你会非常尽心地去做你已经做过的那件事——即在他不在时保护他的财产和前途——然而,因为一切都掌握在一个人的权力之中,而且吕索曾属于我们这一方并处于我们的庇护之下,我们每天都在担心着什么。
effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae vellemus a Caesare impetrarentur, quod intelleges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit.
不过,由于他自身的名望以及我和其他客友的努力,我们所希望的一切最终都从凯撒那里得到了允许,这一点你将从凯撒写给你的那封信中了解。
§13.19.2nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias; cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses; explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto.
如今,我们不仅没有因为似乎已经获得了一切而对你的推荐有任何松懈,反而更加强烈地恳求你将吕索纳入你的信任与庇护关系中;在他的命运尚不确定时,我们与你交涉时较为谨慎,担心会发生某种连你也无法挽救的事情;但如今他的安全已确凿无疑,我以极大的热情和关怀向你请求一切。
quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit1 ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare.
为了不一一列举,我向你推荐他的整个家庭,其中包括他的年轻儿子,我的庇护民C·马埃尼乌斯·格梅鲁斯在流放的灾难中成为帕特雷公民时,根据帕特雷的法律收养了他,希望你能保护他在这份遗产中的权利和诉讼立场。
§13.19.3caput illud est ut Lysonem, quem ego virum optimum a gratissimumque cognovi, recipias in necessitudinem tuam.
最重要的一点是,请将吕索——我深知他是一位极优秀且极其知恩图报的人——纳入你的亲密关系中。
quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem quod ego sis iudici et voluntatis habiturus.
如果你这样做,我毫不怀疑,在器重他以及日后推荐其他人时,你将会拥有与我相同的判断和心意。
quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei.
我一方面极力希望这得以实现,另一方面也担心,如果你为他做的事显得不够圆满,他会认为是我写推荐信时不够尽心,而不是你忘记了我。
quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
因为,你有多么器重我,他既能从我每日的谈话中,也能从你的来信中得知。