§13.18.1non concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae suavissime ad eum et humanissime scriptae litterae fuerint quam mihi.
我不承认,你写给我们阿提库斯的那封极其温和且有礼的信,对于他——我曾见他因喜悦而兴高采烈——而言,会比对我而言更为令人愉快。
nam etsi utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis te, qui, si rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses †(quod tamen dubium nobis quin ita futurum fuerit non erat), ultro ad eum scripsisse eique nec opinanti voluntatem tuam tantam per litteras detulisse.
因为,即使这封信对我们双方来说几乎同样令人高兴,但我还是更加惊叹于你:你——如果被请求或至少被提醒,本也会慷慨地答复阿提库斯(然而,对于事情将会如此,我们本就没有疑问)——却主动写信给他,并给毫无预料的他通过信件送去了如此巨大的好意。
de quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa facias non debeo (nihil enim cumulatius fieri potest quam polliceris), sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius causa et tua sponte feceris; §13.18.2illud tamen dicam, mihi id, quod fecisti, esse gratissimum.
关于这件事,我不仅不应该为了我的缘故而请求你更加热心地去做(因为没有什么能比你所承诺的做得更圆满了),甚至不应该向你表示感谢,因为你既是为了他本人,也是出于你自己的自愿而做的;然而我还是要说,你所做的事对我而言是极其令人欣慰的。
tale enim tuum iudicium de homine eo, quem ego unice diligo, non potest mihi non summe esse iucundum; quod cum ita sit, esse gratum necesse est.
因为你对那个我无比珍爱的人所作出的如此评价,不能不使我感到极大的愉快;既然如此,感激便是必然的。
sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel peccare apud te in scribendo licet, utrumque eorum, quae negavi mihi facienda esse, faciam; nam et ad id, quod Attici causa te ostendisti esse facturum, tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest, et, quod modo verebar, tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore.
但是,既然由于我们的亲密关系,我甚至被允许在给你写信时犯错,那么我将做我刚才说不该做的这两件事;因为,对于你表明将为阿提库斯的缘故而做的事,我希望你能尽可能多地增加由我们的爱所能带来的增益;并且,我刚才还在顾虑的向你致谢,现在我明确地致谢,并希望你这样认为:无论你在伊庇鲁斯事务及其他事情上用什么恩惠使阿提库斯欠下人情,我都将因同样的恩惠而对你负有义务。