Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §13.17.1-13.17.3

为帕特赖商人马尼乌斯·库里乌斯说项

第 315 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗阐述了自己与在帕特赖做生意的马尼乌斯·库里乌斯之间的深厚宿交,以及通过共同好友阿提库斯建立的紧密联系,并根据收信人是否已结识此人而给予了极为诚挚的推荐。

§13.17.1M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur;
在帕特赖做生意的马尼乌斯·库里乌斯,因许多重大的原因深受我的器重。
nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea.
因为我与他之间有着非常深厚的交情,那是自他初入广场时便建立起来的;而且在帕特赖,不仅以前曾有数次,在最近这场极其悲惨的战争中,他的整个府邸也都向我敞开;如果需要的话,我会像使用我自己的家一样去使用它。
maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit.
然而,我与他之间最大的纽带,可以说是某种更为神圣的亲密关系,因为他是我们阿提库斯最亲密的朋友,并且在所有人中唯独最尊敬、最喜爱他。
§13.17.2quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem.
如果你碰巧已经结识了他,我认为我现在做这件正在做的事已经太迟了;因为他具有如此的温良与恭敬,以至于我认为他凭借自身就已经向你推荐了自己。
quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat;
然而,如果事实的确如此,我恳切地请求你,如果你在收到我这封信之前就已经对他抱有任何好意的话,能够因我的推荐而在这份好意上增加尽可能大的分量。
§13.17.3sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant;
但如果,由于他自己的谦逊,他很少向你引荐自己,或者你对他还不够了解,亦或有什么原因使他需要更强的推荐,我将这样向你推荐他:我无法以更大的热情或更正当的理由去推荐任何人。
spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus.
而且,我将履行那些凭良心且无私心地进行推荐的人所应当履行的职责;因为我将向你保证,或者说我现在就保证并承诺,马尼乌斯·库里乌斯的品行、以及他的正直与温良是如此,以至于一旦他被你所了解,你将会认为他既配得上你的友谊,也配得上如此入念的推荐。
mihi certe gratissimum feceris, si intellexero has litteras tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus habuisse.
如果我得知这封信在你那里起到了正如我在写信时所确信的那样大的分量,你确实将为我做了一件极其令人愉快的事。

词汇与语法注释

  1. 13.17.1qua si opus fuisset tam essem usus quam mea — 夺格关系代词 qua 指代先行词 domus,受夺格支配动词 utor(其虚拟式过去完成时为 essem usus)的支配。它与 si opus fuisset 一起构成了与过去事实相反的虚拟条件句。
  2. 13.17.2ea est enim humanitate et observantia, ut... — ea ... humanitate et observantia 是性质夺格,与系动词 est 连用表示“他是具有如此温良与恭敬的人”。指示形容词 ea 预示了后文引导结果的 ut 从句(ut ... putem)。
  3. 13.17.3satis habes cognitum — 这是 habeo 配合完成被动分词的句式,与单纯的完成时(cognovisti)相比,它更强调过去动作的结果持续至今的状态(这也是后来罗曼语族中复合完成时的起源)。其意为“你让他处于已被充分了解的状态”。
  4. 13.17.3eos esse M'. Curi mores... ut eum... dignum sis existimaturus — 在“对格加不定式”(AcI)结构中,eos ... mores 作主语对格,esse 作不定式,宾语从属于动词 spondeo / recipio。由指示词 eos 引导的结果 ut 从句中,使用了带将来主动分词的迂回虚拟式(sis existimaturus),含蓄地表示“以至于你将来会认为他配得上”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §13.17.1-13.17.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:13.17.1-13.17.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。