Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §13.16.1-13.16.4

向恺撒推荐学者阿波罗尼乌斯

第 314 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向恺撒推荐已故普布里乌斯·克拉苏的获释奴隶阿波罗尼乌斯,称赞其卓越的学术素养,并表示他完全有能力用希腊语撰写恺撒的功勋史。

§13.16.1P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis.
在所有年轻贵族中,我最喜爱普布里乌斯·克拉苏;尽管我自他年轻时起就对他寄予厚望,但在得知你对他做出的极佳评价后,我开始对他评价极高。
eius libertum Apollonium iam tum equidem cum ille viveret et magni faciebam et probabam; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus; itaque ab eo admodum diligebatur.
甚至当克拉苏还活着的时候,我就非常器重并赏识他的获释奴隶阿波罗尼乌斯;因为他既对克拉苏十分忠诚,又非常适合克拉苏最优秀的学术追求,因此深受克拉苏的喜爱。
§13.16.2post mortem to autem Crassi eo mihi etiam dignior visus est quem in fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se observandos et colendos putabat, quos ille dilexisset et quibus carus fuisset.
然而,在克拉苏去世后,他似乎更值得我接纳并给予保护和友谊,因为他认为,凡是克拉苏曾喜爱过、以及对克拉苏而言是亲近的人,都应该受到他自己的尊敬和款待。
itaque et ad me in Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit.
因此,他不仅来到基利家我的身边,而且在许多事情上,他的忠诚与睿智都对我大有裨益;并且,依我之见,在亚历山大战争中,他也并未对你有所怠慢,凡是他凭着热情和忠诚所能做到的,他都尽力而为了。
§13.16.3quod cum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo consilio sed etiam me auctore est profectus.
由于他希望你也同样这样看待他,他便前往西班牙投奔你,这虽然主要是出于他自己的决定,但也是在我的建议下进行的。
cui ego commendationem non sum pollicitus, non quin eam valituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse;
我没有向他许诺推荐信,并非因为我认为推荐信在你那里不会起作用,而是因为在我看来他并不需要推荐信,毕竟他曾与你一同参与战争,且由于对克拉苏的怀念而本就是你的亲随之一;而且,如果他想使用推荐信,我看出他通过其他人也同样能够得到。
testimonium mei de eo iudici, quod et ipse magni aestimabat et ego apud te valere eram expertus, ei libenter dedi.
不过,关于我对他的评价的证言(这既是他自己非常看重的,也是我曾在你那里体验过其分量的),我还是乐意地给了他。
§13.16.4doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero; nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit.
因此,我知道他是一个有学问的人,致力于最优秀的学术研究,而且从小就是如此;因为他自幼便在我家里与斯多葛学派的狄奥多图斯(依我之见,他是一位极有学问的人)共处了许多时光。
nunc autem incensus studio rerum tuarum eas litteris Graecis mandare cupiebat.
而现在,他因对你的功勋功业充满热情,渴望用希腊文将其载入史册。
posse arbitror; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.
我认为他能够做到;他富有才华,拥有经验,早已涉足该类学术与文学领域,并且惊人地渴望为你功勋的永恒奉献力量。
habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis.
你已有了我的看法作为证明,但凭着你非凡的智慧,你将更容易对此做出评判。
et tamen, quod negaveram, commendo tibi eum.
然而,尽管我曾拒绝过,我仍然向你推荐他。
quicquid ei coin-modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.
无论你为他提供何种便利,都将使我感到无比感激。

词汇与语法注释

  1. §13.16.2eo mihi etiam dignior visus est quem in fidem atque amicitiam meam reciperem — 该句采用“dignus + 关系代词(此处为单数阳性宾格 quem)+ 虚拟语气(此处为未完成过去时 reciperem)”的结构,表示“配得上被接纳”的资质。修饰比较级“dignior”的副词“eo”是表示差异程度的夺格,意为“因此而更加”。
  2. §13.16.3non quin eam valituram apud te arbitrarer — “non quin + 虚拟语气”(此处为 arbitrarer)是相当于 “non quod non”的习惯表达,意为“并非不认为(会起作用)”。动词 arbitrarer 采用未完成过去时虚拟语气,以与主句的过去时态(non sum pollicitus)保持一致。在从句中,“valituram [esse]”是将来主动不定式,作 arbitrarer 的宾语。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §13.16.1-13.16.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:13.16.1-13.16.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。