§13.12.1Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam.
在另一封信中,我已尽我所能,最周到地向你联合推荐了阿尔皮努姆的使者们;在这封信中,我单独且更加周到地向你推荐 Q. 富菲迪乌斯,我与他有着极深的交情。 这并非为了从先前的推荐中削减什么,而是为了给这一次的推荐有所增益。
nam et privignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum; quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse.
因为他既是我最亲密的知己 M. 凯西乌斯的继子,也曾作为军政官在基利家与我共事;在那份公职中,他的行事如此得体,以至于我仿佛是从他那里得到了恩惠,而不是给予了他恩惠。
§13.12.2est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens.
此外,还有一点在你那里分量极重,就是他并不排斥我们的学术研究。
qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria.
因此,我希望你尽可能慷慨地接纳他,并尽力使他在那次违背自身利益、听从我的劝说而接受的使团任务中,能最大程度地展现出他的勤勉。
vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.
因为他渴望获得最大的赞誉——这本是本性赋予所有最杰出之人的追求——不仅来自催促他上任的我们,也来自自治市;如果他通过我的这次推荐赢得了你对他的好意,他便能如愿以偿。