§13.1.1etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem; nam quod est molestiae non sane multo levius est, cum te non video, quod esse potuit voluptatis certe, si vidissem te, plus fuisset.
虽然我此前尚未十分确定,在雅典见到你是会伴随我内心的某种烦恼,还是会伴随喜悦——因为你所遭受的不公使我痛苦,而你承受不公的智慧又使我快乐——但我还是更希望见到你;因为,在我见不到你时,那属于烦恼的部分也绝不会减轻多少,而如果我见到了你,那本可以成为喜悦的部分肯定会更多。
itaque non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis commode facere potuero; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam.
因此,当我有足够方便的机会时,我将毫不犹豫地努力去见你;在此期间,我将通过信件来办理那些可以与你商讨并(如我所认为的)可以解决的事。
§13.1.2nunc te illud primum rogabo ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelleges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi ut id libenter facias ante persuaseris.
现在,我首先要请求你,不要为我的缘故违心做任何事,而是把那件你明白对我大有关系、对你却毫无关系的事赐予我,只要你事先说服了自己乐意去做这件事。
Cum zzzPatrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio.
除了在哲学上我与他有激烈分歧之外,我和伊壁鸠鲁派的帕特罗在一切事情上都志同道合。
sed et initio Romae, cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae voluit de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est.
但是,起初在罗马时,当他也尊重你和你的所有人时,他就特别尊崇我;最近,当他获得了他所希望的关于他个人利益和奖赏的东西时,他也将我视为他几乎最主要的辩护人和朋友;而且他已经由派德罗斯引荐并推荐给我,派德罗斯在我们还是孩子、在我们认识菲隆之前,就被我们大加赞赏,起初是作为哲学家,后来则是作为一位善良、温和且热心的人。
§13.1.3is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri; idem, ut veni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetravit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos.
因此,当这位帕特罗给在罗马的我寄来信件,请求我为你和他调解,并请求你把伊壁鸠鲁的那处所谓的废墟让给他时,我并没有因此给你写信,因为我不希望你的建造计划因我的推荐而受到阻碍;但是,当我来到雅典,他请求我向你写同样的事时,他因以下原因而如愿以偿,因为在你的所有朋友中,大家都很清楚你已经放弃了那个建造计划。
§13.1.4quod si ita est et si iam tua plane nihil interest, velim, si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorum (novi enim gentem illam), des te ad lenitatem vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa.
如果事实确实如此,且如果现在对你来说已经完全无所谓,那么,如果由于某些人的无理(因为我了解那一类人)使你的心里产生了一丝不快,我希望你无论是因你极高的仁慈,还是为了我面子的缘故,都能宽大为怀。
equidem, si quid ipse sentiam quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video, nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa.
至于我个人,如果你问我自己的看法,我既看不出他为何如此极力争取,也看不出你为何拒绝,除非在无缘无故地劳神这一点上,你比他更不能被允许这样做。
quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio; honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit.
虽然我确切地知道你已经了解帕特罗的陈述和理由;他说,他必须捍卫荣誉、义务、遗嘱的权利、伊壁鸠鲁的权威、派德罗斯的恳求,以及那些伟大人物的居所、住宅和足迹。
totam hominis vitam rationemque quam sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere; sed me hercules, quoniam illi ceterisque, quos illa delectant, non valde inimici sumus nescio an ignoscendum sit huic, si tanto opere laborat; in quo etiam si peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat.
如果我们想要指责他的这种争取,我们尽可以嘲笑他的整个生活和他在哲学中遵循的体系;但是,凭赫拉克勒斯起誓,既然我们对他和那些喜爱这些事物的人并无太大的敌意,我不知道如果他如此努力,是否不该原谅他;在这件事上,他即使有错,也是错在愚蠢而非错在恶意。
§13.1.5sed ne plura (dicendum enim aliquando est), Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem.
但为了不再多说(因为有些话迟早是要说的),我爱蓬波尼乌斯·阿提库斯如同我的亲兄弟。
nihil est illo mihi nec carius nec iucundius.
对我来说,没有什么比他更珍贵、更令人愉快的了。
is (non quo sit ex istis; est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses.
他(并不是因为他是那类人中的一员;因为他在所有自由学艺上都极为高雅,但他非常器重帕特罗,也非常喜爱派德罗斯)向我如此强烈地请求这件事,他是一个极无野心、在请求时极不愿打扰人的人,以至于从未有比这更强烈的请求了;而且他深信,即使你打算建造,我只要对你示意一下就能获得这个。
nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse non te in me inliberalem sed me in se neglegentem putabit.
但是现在,如果他听说你已经放弃了建造计划,却得知我没有从你那里求得此项准许,他不会认为你对我刻薄,而会认为我对他的事不上心。
quam ob rem peto a te ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum illud Areopagitarum, quem u(pomnhmatismo\n illi vocant, tolli.
因此,我请求你写信给你的手下,告诉他们根据你的意愿,阿雷奥帕古斯议会的那个被他们称为乌波姆内マティスモスの决议可以被废除。
sed redeo ad prima.
但我回到最开始的一点。
§13.1.6prius velim tibi persuadeas ut hoc mea causa libenter facias quam ut facias; sic tamen habeto, si feceris quod rogo, fore mihi gratissimum.
我希望你首先让自己相信是为了我而乐意做这件事,然后再去做;但请记住,如果你做了我请求的事,我将极其感激。
vale.
保重。