§12.30.1itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? multae istae quidem; tu enim perfecisti ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret;
真的吗? 除了诉讼当事人,没人带信给你吗? 那些信确实很多;因为是你自己促成,让任何人在没有我的信时,不认为自己是被推荐给你的。
sed quis umquam tuorum mihi dixit esse cui darem, quin dederim? aut quid mi iucundius quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere litteras? illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur.
但是,你们那边的人有谁曾告诉我有人可以让我托付信件,而我却没有给的呢? 或者,当无法亲自与你交谈时,有什么能比给你写信或读你的来信更让我高兴呢? 更让我感到烦恼的是,我被如此繁重的事务所阻碍,以至于无法按照自己的意愿获得给你写信的机会。
non enim te epistulis sed voluminibus lacesserem; quibus quidem me a te provocari oportebat.
否则,我就不会用信件而是用一卷卷的长篇大作来向你挑战了;而实际上,我本该被你用这些来挑战的。
quamvis enim occupatus sis,' oti tamen plus habes; aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores, cum tu mihi raro mittas, flagitare.
因为无论你有多忙,你的闲暇毕竟比我多;或者,如果你也同样没有空,就不要厚着脸皮给我添麻烦,在你很少给我寄信的时候,却向我索要更频繁的来信。
§12.30.2nam cum antea distinebar maximis occupationibus, propterea quod omnibus curis rem p. mihi tuendam putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius.
因为,如果说以前我因认为自己必须尽一切努力保护共和国而被极繁重的事务所牵绊,那么在目前这个时候,我被牵绊得要剧烈得多。
ut enim gravius aegrotant ii qui, cum levati morbo videntur, in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato renovatum bellum gerere conamur.
因为,正如那些在看似病情减轻后又重新旧病复发的人病得更重一样,我们这些在战争已被击垮、几乎消灭之后,却又试图进行一场重燃之战的人,正承受着更剧烈的痛苦。
sed haec hactenus. .
但这事就谈到这里吧。
§12.30.3tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut officiis aut amore.
我的科尔尼菲基乌斯,请务必让自己相信,我的心灵绝非如此软弱——更不用说无情了——以至于在履行义务或爱意上会被你超越。
non dubitabam equidem, verum tamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus.
我确实从未怀疑过,但凯里普斯却使你的爱对我来说变得更加清晰可见。
O hominem semper illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem! vultus me hercule tuos mihi expressit omnis, non solum animum ac verba pertulit.
哦,那个人一直以来确实都很合我的意,而现在更是极其可爱! 凭赫拉克勒斯起誓,他不仅传达了你的心意和话语,甚至向我活灵活现地描摹了你的各种神态。
itaque noli vereri ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros.
因此,不要害怕我会因为你给我写了与其他信件相同样式的信而对你发怒。
requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed neque vehementer et amanter.
我固然曾要求一封专门写给我一个人的信,但那并不是强烈地要求,而是充满爱意地要求。
§12.30.4de sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae; quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promissa solvantur; quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror.
关于你所说为军事目的正在支出和已经支出的费用,我确实无法给你任何帮助,因为失去了执政官的元老院如同孤儿,而且公共财政极其匮乏;公款正从各处搜集,以便向立下汗马功劳的士兵们兑现承诺;而我认为,这若不征收财产税是绝对无法办到的。
§12.30.5de Attio Dionysio nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius.
关于阿提乌斯·狄奥尼修斯,我认为没什么事,因为特拉托里乌斯没有对我提起任何事。
de P. Lucceio nihil tibi concedo, quo studiosior tu sis quam ego sum; est enim nobis necessarius.
关于 P. 卢克尤斯,我绝不承认你比我更热心;因为他对我们来说是亲密的朋友。
sed a magistris cum contenderem de praeterendo die, probarunt mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure iurando impediri.
但是,当我向那些主管争取延期时,他们向我证明,由于仲裁协议和誓言的双重限制,他们无法做到这一点。
qua re veniendum arbitror Lucceio; quamquam, si meis litteris obtemperavit, cum tu haec leges illum Romae esse oportebit.
因此,我认为卢克尤斯应该前来;不过,如果他听从了我的信,当你读到这些时,他应该已经在罗马了。
§12.30.6ceteris de rebus maximeque de pecunia, cum Pansae mortem ignorares, scripsisti quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere.
关于其他事务,尤其是关于金钱,由于你当时不知道潘萨的死讯,所以写下了你认为可以通过我们从他那里获得的东西。
quae te non fefellissent, si viveret; nam te diligebat; post mortem autem eius quid fieri posset non videbamus.
如果他还活着,这些事绝不会让你落空;因为他很器重你;但在他死后,我们看不出还能做些什么。
de Venuleio, Latino, Horatio valde laudo; illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo.
关于维努莱乌斯、拉蒂努斯、霍拉蒂乌斯,我极其赞赏你的做法;但我不太赞成你所写的,即为了让他们能更心平气和地接受,你甚至也夺去了你自己的副官们的侍从(因为配享荣誉的人不应该与配受耻辱的人混为一谈),而且我认为,如果他们不根据元老院决议撤离,就必须强迫他们撤离。
haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo is binas accepi; de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.
对于我收到两封一模一样抄本的那些来信,大致回复如上;至于其余的事,我希望你让自己相信,我自己的尊严绝不比你的尊严更令我珍视。