§12.9.1brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus.
你来信的简短也使我在写信时变得更加简短,而且说实话,我并不知道该写些什么。 因为我确切地知道我们的近况已通过公报送达你处,而我们对你的近况却一无所知。
' tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore.
因为仿佛亚洲被封锁了一般,除了一则关于多拉贝拉被镇压的传闻之外,没有任何消息传到我们这里,那传闻固然相当一致,但至今仍无确凿的信息源。
§12.9.2nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti.
正当我们以为战争已经结束时,突然被你的那位雷皮杜斯带入了极度的焦虑之中。
itaque tibi persuade maximam rei p. spem in te et in tuis copiis esse.
因此,请确信国家最大的希望就在你和你的军队身上。
firmos omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire.
我们固然拥有十分强大的军队,但是,为了让一切如我所愿地顺利进行,你亲自前来是大有关系的。
exigua enim spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui.
因为国家的希望微乎其微(因为我不想说毫无希望),但无论那希望是什么,它都寄托在你担任执政官的那一年。
vale.
再会。