§12.8.1scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror.
我认为,关于你的姻亲雷皮杜斯的罪行以及他极度的轻浮和反复无常,你已经从公报中获悉,而我确信这些公报正被送往你处。
itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis.
因此,尽管正如我们所认为的那样战争本已结束,我们现在却在进行一场重新燃起的战争,并将所有的希望寄托在德基穆斯·布鲁图斯和普兰库斯身上;或者,如果你想听真话,我们更是寄托在你和马尔库斯·布鲁图斯身上,这不仅是为了在万一发生我不愿看到的逆境时作为眼前的避难所,也是为了确立永久的自由。
§12.8.2nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus.
我们在这里听到了关于多拉贝拉的、如我们所愿的消息,但我们还没有确凿的消息源。
te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse.
要知道,无论是在当下的评价中,还是在对未来的期待中,你都是一个伟大的人。
hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas.
以此为目标,务必使你向着最高峰努力。
nihil est tantum quod non p. R. a te perfici atque obtineri posse iudicet.
没有什么事情伟大到罗马人民会认为它无法由你完成并获得。
vale.
再会。