§12.6.1qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re p. sentiente; nam quid dicam 'cupidissimo tui, qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis eum commendabit.
在我寄出这封信时局势如何,你可以从盖乌斯·提提乌斯·斯特拉波那里得知,他是一位善良的人,且对国家怀有极其忠诚的信念;因为我又何必称他为“对你最热忱的人”呢? 他已经抛弃了家园和财产,专门前往你那里。 因此,我甚至不向你推荐他;他自己抵达你那里就足以推荐他了。
§12.6.2tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit.
我希望你这样认为并让自己确信:如果发生了什么不幸的事——我不希望如此——那么所有善人的一切避难所都寄托在防线你和布鲁图斯身上。
res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat.
在我写下这些话时,局势已被逼入极端的危机;因为布鲁图斯在穆蒂纳现在已几乎无法支撑。
qui si conservatus erit, vicimus; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos.
如果他得救,我们就胜利了;但若不然——愿神明消除这一不祥之兆! ——所有人的所有退路都将转向你们。
proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem p reciperandam.
因此,务必使自己保有为收复整个国家所需要的那样巨大的勇气和那样充分的准备。
vale.
再会。