§12.5.1hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias.
我相信至今冬日仍在阻碍我们获得关于你在做什么、特别是身在何处的确切消息;然而大家都在传言(我相信,因为他们希望如此)说你在叙利亚并拥有军队。
id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur.
而这一点也因为显得合乎情理而更容易被人相信。
Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem.
我们的布鲁图斯确实赢得了非凡的赞誉;因为他建立了如此伟大且出人意料的功绩,以至于这些功绩不仅本身令人欣慰,而且由于其迅速而显得更加光彩夺目。
quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis.
但是,如果你掌握了我们所认为的那些地区,国家就得到了巨大的支持;因为从希腊的首个海岸直到埃及,我们都将被最优秀公民的指挥权和军队所护卫。
§12.5.2quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur.
然而,除非我当时看错,否则局势本身是这样的:整个战争的全部关键似乎都取决于德基穆斯·布鲁图斯;如果他正如我们所希望的那样,从穆蒂纳突围出来,那么战争似乎就不会留下任何残余。
parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius.
他现在实际上仅被极少数军队包围,因为安东尼正率领大批守备队占领着博诺尼亚。
erat autem Claternae noster Hirtius, ad forum Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat.
然而,我们的希尔提乌斯在克拉泰尔纳,凯撒在波鲁姆·科尔内利,两人各自率领着一支坚强的军队,而潘萨也在罗马通过在意大利的征兵组织了大军。
hiems adhuc rem geri prohibuerat.
冬日至今仍阻碍着行动的进行。
Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur.
希尔提乌斯似乎只会在审慎考虑后才采取行动,正如他在给我的频繁来信中所表示的那样。
praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus.
除了博诺尼亚、雷吉乌姆·莱皮迪和帕尔马之外,我们掌握了整个加利亚,他们对国家极其热诚;我们还争取到了你在波河以北的护民客户,他们奇迹般地与我们的事业结合在一起。
erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar a firmus est et rectus.
除了前执政官们之外,元老院是极其坚定的,在他们之中,唯有卢基乌斯·凯撒是坚定且正直的。
Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes, partim improbi; non nulli invident eorum laudi quos in re p. probari vident;
由于塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯的去世,我们失去了一个巨大的支柱;其余的人,一部分庸碌无为,一部分心怀不轨;还有一些人嫉妒那些在国家中获得认可之人的名望。
populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est.
然而,罗马人民以及整个意大利的共识是令人惊叹的。
haec erant fere quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat.
这些大概就是我希望你了解的事情;而现在,我唯有期望从东方的那些地方,你德行的光芒能够闪耀出来。
vale.
再会。