§12.4.1vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses; reliquiarum nihil fuisset.
我真希望你在三月望日(十五日)曾邀请我共进晚餐;那样的话,就不会留下任何剩菜了。
nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule.
而现在,你们留下的剩菜正让我疲于应付,而且凭赫拉克勒斯起誓,我比任何人都更受其苦。
quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa: nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius.
虽然我们有着优秀的执政官,却有着极其可耻的前执政官,有着勇敢的元老院,但其中官职最低的人反而最为勇敢;至于人民和整个意大利,则没有比他们更勇敢、更优秀的了:然而,没有比使节菲利普斯和皮索更丑恶、更无耻的了。
qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt.
他们本是根据元老院的决议被派去向安东尼传达特定事项的,但当安东尼没有服从这些事项中的任何一项时,他们反而从他那里给我们带回了无法容忍的要求。
itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus.
因此,人们纷纷向我涌来,而我现在已经在救国的事业中赢得了民心。
§12.4.2sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo.
但是你正在做什么,打算做什么,究竟身在何处,我都一无所知;传言说你在叙利亚,但没有任何人能证实。
de Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur.
至于布鲁图斯,他距离越近,传来的消息似乎就越可靠。
Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses.
多拉贝拉受到了那些并非不知轻重的人的严厉谴责,因为你刚在叙利亚待了不到三十天,他就如此迅速地去接替你。
itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere.
因此,显而易见,他不应该被接纳进入叙利亚。
summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse.
你和布鲁图斯两人获得的最大赞誉,在于你们被认为超乎预期地组建了军队。
scriberem plura, si rem causamque nossem; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama.
如果我对事态和原因了如指掌,我本会写得更多;而现在,我所写的一切只是基于人们的看法和传闻。
tuas litteras avide exspecto.
我急切地期待着你的来信。
vale.
再会。