§12.3.1auget tuus amicus furorem in dies.
你的朋友一天比一天更加疯狂。
primum in statua quam posuit in rostris inscripsit 'PARENTI OPTIME MERITO,' ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico 'iudicemini'? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse.
首先,他在讲台上立起的雕像上刻下了“献给功勋卓著的父亲”,以便你们不仅被视为刺客,而且现在甚至被视为弑父者。 我怎么说“你们被视为”呢? 不如说“我们被视为”;因为那个疯子说我是你们那极其美好壮举的首谋者。
utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset.
啊,但愿我真的是首谋者! 那样他就不会来烦扰我们了。
sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem consili! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit.
但这已经是你们的事情了;既然这已成过去,但愿我知道该给你们什么建议! 然而,连我自己该做什么,我都找不到答案。
quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit?
因为对于暴力,不用暴力又能做什么呢?
§12.3.2consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur.
但是,他们的全部计划就是为恺撒之死复仇。
itaque ante diem vi Non. Oct. productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret.
因此,在十月诺奈的前六天,他被坎努提乌斯召集到公民大会上,虽然他极其狼狈地退场,但仍对祖国的拯救者们说了那些本该对叛国贼说的话;至于我,他则毫不犹豫地断言,你们所做的一切以及坎努提乌斯正在做的一切,全都是根据我的建议进行的。
cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt.
从他们夺走了你副官的旅费这件事,就可以判断其余的事情到了什么地步。
quid eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari.
你认为他们这样做时是在如何解释? 显然是说这笔钱正被送往敌人那里。
O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus.
哦,多么悲惨的事! 我们无法忍受一个主人,现在却在服侍一个同为奴隶的人。
et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in virtute tua.
然而,即便我与其说是抱有希望,不如说是心存祝愿,但即便在现在,希望依然寄托在你的勇气之上。
sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere.
可是军队在哪里呢? 至于其余的事,我宁愿你独自与自己商讨,也不愿你听取我们的言语。
vale.
再会。