§12.29.1non modo tibi cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo R. arbitror esse cui sit ignota ea familiaritas quae mihi cum L. Lamia est.
我认为,不仅对于非常了解我们一切事务的你,而且在罗马人民中,也没有任何人不知道我与 L. 拉米亚之间的那份亲密关系。
etenim magno theatro spectata est tum cum est ab A. Gabinio consule relegatus quod libere et fortiter salutem meam defendisset.
事实上,当他因自由且勇敢地维护我的安全而被执政官 A. 加比尼乌斯放逐时,这种亲密关系就在一个伟大的舞台(公众面前)上得到了证明。
nec ex eo amor inter nos natus est sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit.
我们之间的爱并非源于那时,而是因为这种爱古老而深厚,所以他毫不犹豫地为我冒任何危险。
ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter.
在这些义务——或者更确切地说是功绩——之上,又加上了极令人愉快的交往,以至于我绝对没有比与他相处更感到快乐的了。
non puto te iam exspectare quibus eum tibi verbis commendem; causa enim tanti amoris intellegis quae verba desideret.
我不认为你现在还在等待我用什么言辞向你推荐他;因为你明白,如此深厚的爱之理由需要什么样的言词。
§12.29.2Iis me omnibus usum putato.
请认为我已经动用了所有这些言辞。
tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam; nec dubito quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis.
我只希望你认为,如果你在拉米亚需要任何帮助的事情上,保护他的事务、代理人、解放奴隶和家奴,这对我来说,将比你的慷慨关乎我自己的私人财产更令我高兴;而且我不怀疑,以你对人的见识,即使没有我的推荐,你也会为了拉米亚本人而热心做好一切。
quamquam erat nobis dictum te existimare alicui s. c. , quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam adfuisse; qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur.
虽然有人曾告诉我们,你认为拉米亚参与了某项违背你尊严的元老院决议的起草;但他绝对从未在那些执政官任内参与过起草;此外,当时登记的都是虚假的元老院决议。
Nisi forte etiam illi Semproniano s. c. me censes adfuisse qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi re recenti.
除非,或许你认为我也参与了那个森普罗尼乌斯元老院决议的起草,而我当时甚至不在罗马,正如我当时在事情刚刚发生时给你写信所说的那样。
§12.29.3sed haec hactenus.
但这些就谈到这里吧。
te, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque ut intellegat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse.
我的科尔尼菲基乌斯啊,我再三请求你,把拉米亚的所有事务都当作我的事务来对待,并设法让他明白,这份推荐对他起到了最大的作用。
hoc mihi gratius facere nihil potes.
你做任何事都不能比这更令我高兴了。
cura ut valeas.
请多保重。