Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §12.2.1-12.2.3

安东尼的威胁与寄望于卡西乌斯的解放

第 268 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向卡西乌斯陈述了自己因演讲活动遭受的压迫、安东尼指控其为主谋的危险,以及元老院中执政官们消极的现状,并将国家复兴的希望寄托在卡西乌斯等人身上。

§12.2.1vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam.
我的意见和演讲能得到你的认可,我感到无比高兴。
qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur;
如果允许更频繁地使用这样的演讲,那么收复自由和国家就毫无困难了;但那个疯狂且堕落的人,比你所说的那位被杀的最邪恶之人还要邪恶得多,他正在寻找屠杀的发端,并且没有别的原因,只是为了煽动退役老兵来反对我,才控告我是刺杀恺撒的指使者。
quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet.
只要他能将你们伟业的荣耀与我的名望分享,我便不惧怕那危险。
ita nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet.
因此,无论是在无人赞同的情况下率先对他进行猛烈抨击的皮索,还是在三十天后做出了同样举动的我,亦或是追随我的普布里乌斯·塞尔维里乌斯,都无法安全地来到元老院。
caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. xiii K. Octobr. a me se facturum putavit; ad quem paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset.
因为那个剑斗士正在寻求一场屠杀,并以为在十月卡伦兹的前十三天,他会以我为对手开始这场屠杀;为了那一天,他作好了准备而来,此前已在梅特卢斯的别墅里练习了数日。
quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere.
然而,在放荡和酒精之中,又能有什么练习呢?
.
因此,正如我之前写给你的那样,在众人看来,他像他往常那样,似乎在呕吐,而不是在演讲。
§12.2.2qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum.
因此,关于你来信说你相信凭借我们的威望和雄辩能有所作为,在如此重大的灾难之中,也算取得了不少成效。
intellegit enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint.
因为罗马人民明白,有三位执政官显贵,因为对国家抱有善意并自由发言,而无法安全地来到元老院。
nec est praeterea quod quicquam exspectes.
此外你也不必再期待任何其他事情。
tuus enim necessarius adfinitate nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu diruiupitur; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est.
因为你的亲戚正因新的姻戚关系而欢欣鼓舞,所以现在对竞技会不再热心,并且因你兄弟所获得的无尽掌声而嫉妒得要命;同样,另一位亲戚也被恺撒的新草稿所安抚。
sed haec tolerabilia,. illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat.
但这些还是可以忍受的;无法容忍的是,竟然有人认为自己的儿子会在属于你们的那一年成为执政官,并为此公开表明自己正在向这个强盗效劳。
§12.2.3nam L. Cotta familiaris meus fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis.
因为我的友人卢基乌斯·科塔,正如他自己所说,因某种宿命般的绝望而很少来元老院了;卢基乌斯·恺撒,这位最优秀、最勇敢的公民,因健康问题而受阻;拥有极高威望且抱有最善意图的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯则不在此地;至于其余的人,除了候任执政官之外,如果我不把他们算作执政官显贵,还请你宽恕。
habes auctores consili publici.
这就是你所拥有的国家决策的倡导者们。
qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? qua re spes est omnis in vobis;
这一人数即便在国家昌盛之时也嫌稀少,在国家毁灭的时刻,你又作何感想呢?
qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem; sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit.
因此,所有的希望都在你们身上;如果你们是为了自身安全而避开,那么甚至连你们身上也不会有希望;但如果你们正在筹划某些配得上你们荣耀的事情,我希望这发生在我们还安全的时候;即便不然,国家也终将在短时间内通过你们收复自身的权利。
ego tuis neque desum neque dero.
我对你的家人既没有尽失责任,以后也不会置之不理。
qui si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur.
如果他们向我咨询任何事情,我对你的善意和忠诚都将得到展现。
vale.
再会。

词汇与语法注释

  1. 12.2.1modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet — `modo` 是表限制条件的连词(意为“只要……就”),后接虚拟式现在时 `communicet`。它为生主句 `quod ego periculum non extimesco` 引入了限定条件。
  2. 12.2.1ad quem — 关系代名词 `quem` 指代前文的 `a. d. xiii K. Octobr.`(9月19日)。由于拉丁语中表示日期的表达方式内含阳性名词 `dies`,因此关系代名词在语法上呈现为阳性单数宾格 `quem`。
  3. 12.2.3reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis — `reliquos`(其余的人)作为 `numero`(数出)的直接宾语,被置于句首以示强调(倒装),随后插入了条件从句 `ignosce mihi si non...`,导致了句法的轻微不规则(破格)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §12.2.1-12.2.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:12.2.1-12.2.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。