§12.26.1Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similis sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium.
在非洲经商的、善良而诚实的昆图斯·图里乌斯,指定了与他相似的优秀人物为继承人,即格奈乌斯·萨图尔尼努斯、塞克斯图斯·奥菲迪乌斯、盖乌斯·安内乌斯、昆图斯·孔西迪乌斯·加卢斯、卢修斯·塞尔维利乌斯·波斯图穆斯和盖乌斯·鲁贝里乌斯。
ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione.
从他们的谈话中,我了解到,他们更需要的是感谢,而不是推荐。
tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant ut iis plus a te tributum intellegerem quam ego te auderem rogare.
因为他们宣称自己曾受到你如此巨大的慷慨对待,以至于我明白,你给予他们的恩惠,比我敢于向你恳求的还要多。
§12.26.2audebo tamen; scio enim quantum ponderis mea commendatio sit habitura.
然而,我仍将冒昧一试;因为我知道我的推荐将会有多么大的分量。
qua re a te peto ut ad eam liberalitatem qua sine meis litteris usus es quam maximus his litteris cumulus accedat.
因此,我请求你,在你没有我的信件时便已展现的那份慷慨之上,通过这封信能加入最大可能的补充。
caput autem est meae commendationis ne patiare Erotem Turium, Q. Turi libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos.
而我推荐的核心在于,你不要允许昆图斯·图里乌斯的释放奴隶埃罗斯·图里乌斯像他迄今为止所做的那样,去侵吞图里乌斯的遗产,并且在其他所有事务中,你都将他们视为我极力推荐的人。
magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem.
从他们的显贵和敬意中,你将获得巨大的快乐。
quod ut velis te vehementer etiam atque etiam rogo.
我再三恳求你,务必乐意这样做。