§12.25.1Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit.
在利贝拉里亚节那天,我收到了你的来信,据科尔尼菲基乌斯自己说,是在第二十一天送达我手里的。
eo die non fuit senatus neque postero.
那天没有召开元老院会议,第二天也没有。
Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva; etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur.
在昆夸特鲁斯节那天,在人数众多的元老院会议上,我在密涅瓦不反对的情况下为你进行了辩护;因为事实上,就在那一天,元老院决议重建被旋风刮倒的、作为我们城市守护神的密涅瓦雕像。
Pansa tuas litteras recitavit.
潘萨朗读了你的来信。
Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisi et Tauri; factum de te s. c. honorificum.
元老院随之表示了极大的赞同,伴随着无比的喜悦,以及弥诺陶洛斯——即卡尔维西乌斯和托鲁斯——的不快;元老院通过了一项关于你的极具荣誉性的决议。
postulabatur ut etiam illi notarentur; sed Pansa clementior.
有人要求也对他们予以谴责,但潘萨更为宽大。
§12.25.2ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian. fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis.
我的科尔尼菲基乌斯啊,就在我首次迈入自由希望的那一天,在他人犹豫不决之时,于十二月二十日奠定了国家的基础——就在那一天,我为你做出了诸多预先考量,并顾及了你的尊严;因为元老院在关于保有行省的事宜上赞同了我的意见。
nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p. provinciam absens obtinebat.
此后,我确实没有停止去削弱那个在缺席的情况下占有行省的人,他的行为对你造成了极大的不公,对国家也是一种侮辱。
itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio.
因此,他无法忍受我频繁、或者说每日的指责,违背意愿地退回了城里,并且由于我极其正当和荣誉的谴责,他不仅失去了希望,而且已经从切实的利益和占有中被驱逐了。
te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo.
我无比高兴地看到,你凭借自己崇高的美德维护了自己的尊严,并获得了你所在行省最崇高的荣誉。
§12.25.3quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis.
关于你向我澄清关于塞姆普罗尼乌斯的事,我接受你的解释;因为那个时候确实是某种盲目的奴役时期。
ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.
我,作为你计划的建议者和尊严的拥护者,对时代感到愤怒,对自由感到绝望,正急于前往希腊,这时,艾特西亚风就像好公民一样,不愿护送我这个抛弃国家的人,而逆向的南风夹带着最猛烈的风力,将我带回了你同部落族人所在的雷吉乌姆;从那里,我借助风力和船桨,以最快的速度赶回祖国,并在次日,在其余所有人陷入极度奴役的状态中,成为了唯一的自由人。
§12.25.4sic sum in Antonium invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis.
我如此猛烈地抨击安东尼,以至于他无法忍受,将他所有醉酒后的狂怒都倾泻在我一个人身上,他时而企图引诱我出去以制造谋杀的借口,时而用阴谋来陷害我。
quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas.
在这个打嗝和作呕的家伙身上,我把它赶进了凯撒·屋大维的网罗中。
puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei p. comparavit.
因为那个杰出的少年首先为他自己和我们,继而为国家的整体利益准备了防御力量。
qui nisi fuisset, Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset.
如果他不存在,安东尼从布伦迪西乌姆的归来本将是祖国的灾难。
quae deinceps acta sint scire te arbitror.
我想你已经知道接下去发生的事情了。
sed redeamus illuc unde devertimus.
但让我们回到我们偏离话题之前的地方。
accipio excusationem tuam de Sempronio; neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti.
我接受你关于塞姆普罗尼乌斯的解释;因为在如此巨大的混乱中,你确实无法拥有任何既定的方针。
"
nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat,
"
ut ait Terentius.
“如今,这一天带来了另一种生活,要求另一种习惯, “正如泰伦提乌斯所说。
quam ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim.
因此,我的昆图斯啊,与我们一同登船吧,而且要登上船尾。
una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit.
现在所有的善良之人都同在一条船上,我们确实在努力使其保持正直的航向,愿航行顺利! 但是,无论会有什么样的风,我们的技术绝对不会缺席。
quid enim prae stare aliud virtus potest? tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p. coniunctam esse debere.
因为除了这一点,美德还能保证什么呢? 你务必要保持崇高而伟大的心胸,并切记你所有的尊严都必须与国家紧密相连。