§12.24.1ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota.
我决不放过任何机会(因为我确实不该放过),不仅是为了赞扬你,甚至是为了荣耀你;但关于我对你的热忱与尽责,我宁愿你从你的家人们的来信中获知,而非通过我的来信。
te tamen hortor ut omni cura in rem p. incumbas.
然而,我仍然勉励你以全部的心神致力于国家。
hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae.
这是契合你的心胸、契合你的才华,也是契合你对提升自身尊严所应抱持的希望。
§12.24.2sed hac de re alias ad te pluribus.
但关于此事,改日我再向你多写一些。
Cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia; nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio paruisset.
因为当我写下这些时,一切都在悬而未决之中;元老院派遣的使节尚未归来,元老院派遣他们并非为了祈求和平,而是为了宣布:除非他服从使节们的通告,否则便宣战。
ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me principem senatui populoque R. professus sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis.
然而,我一有便利的机会,便一如我往昔的习惯捍卫国家,向元老院和罗马人民宣告我自己是领袖;而且,自我承担起自由的誓言以来,为了捍卫共同的安全与自由,我未曾浪费过最微小的时刻。
sed haec quoque te ex aliis malo.
但这些事,我也宁愿你从他人那里获悉。
§12.24.3T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus.
我以绝无仅有的极大热情向你推荐我的挚友提图斯·皮纳里乌斯;因为他的种种美德,也因为我们共同的志趣,我与他交情至深。
is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum.
他管理着我们的迪奥尼修斯的财产和事务,此人既为你所深爱,也为我所最甚。
ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen.
这些事本不需我向你推荐,但我还是向你推荐。
facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.
因此,请你务必设法,让我们从这位极懂感恩的皮纳里乌斯的来信中,看出你对他以及对迪奥尼修斯的热忱。