§12.23.1omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius.
特拉托里乌斯向我说明了你的命令权的全部状况以及属州的事态。
O multa intolerabilia locis omnibus! sed quo tua maior dignitas, eo quae tibi acciderunt minus ferenda; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingeni moderate fers, a te ea non ulciscenda sunt, etiam si non sunt dolenda.
噢,各处的无法容忍之事何其多也! 然而,你的尊严越是伟大,发生在你身上的这些事就越是难以容忍;因为那些你凭借着心胸与才能的宽宏而温和承受的事,并不因此就不该由你来复仇,哪怕它们不值得悲伤。
sed haec posterius.
但这些事以后再谈。
rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio.
我确信市内的事务记录已经寄给了你。
§12.23.2quod ni ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant.
如果我不这样认为,我就会亲自写下来,尤其是凯撒·屋大维的尝试;关于这一点,大众认为这是安东尼捏造的指控,目的是为了强夺这个年轻人的财产;然而思虑周全且正直的人们既相信其确有其事,也表示赞同。
quid quaeris? magna spes est in eo; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus.
你还要问什么呢? 在他身上寄托着巨大的希望;人们认为,为了赞誉和荣耀,没有什么事情是他不会去做的。
Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat.
而我们的友人安东尼则意识到自己处于如此深重的憎恨之中,以至于尽管他在家里逮捕了企图刺杀他的人,却不敢公开此事。
A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare.
在十月艾杜斯前第七天,他出发前往布伦迪西乌姆,去迎接收买他企图用金钱争取的马其顿四个军团,并将它们带到城里,架在我们的脖子上。
§12.23.3habes formam rei p. , si in castris potest esse res p. ; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei p. gustare potuisti.
这就是国家的现状,如果军营中也能有国家存在的话;在此,我常常为你个人的境遇感到难过,因为由于你的年轻,你未能尝到健全且安全的国家体制的任何一部分。
atque antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam id ereptum est.
而且以前至少还被允许抱有希望,而现在甚至连这一点也被夺走。
quae enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo locus in civitate esse non posset?
因为当安东尼竟敢在集会上说“坎努提乌斯正在那些只要他(安东尼)安全无恙、在国家中就无立足之地的人中间,为自己寻求立足之地”时,还能有什么希望呢?
§12.23.4equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis numerandum.
事实上,我承受着这些以及一切可能发生在人身上的事情,以至于我对哲学怀有极大的感激,它不仅将我从忧虑中引开,还武装我以对抗命运的一切打击,而且我认为你也应当这样做,并且没有任何不含过失的事情应该被列入不幸之中。
sed haec tu melius.
但这些事你更清楚。
Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi.
虽然我一直很器重我们的特拉托里乌斯,但尤其是在你的事务中,我认识到了他极高的忠诚、勤勉和智慧。
da operam ut valeas; hoc mihi gratius facere nihil potes.
请务必保重身体;你没有比这更让我高兴的事了。