§12.1.1FINEM nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re p. cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto; quam quidem iam habeo ipse meliorem re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta.
相信我,卡西乌斯,我不断地在思念你和我们的布鲁图斯,也就是说,在思念整个国家,国家的全部希望都在你们和德基穆斯·布鲁图斯身上;而由于我的多拉贝拉极其光辉地治理了国家,我本人现在对这一希望有了更乐观的看法。
manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri.
因为此前那场城市之祸正在蔓延,并且每日都在增强,以至于我甚至对城市和城市的安宁都失去了信心;但它被如此果断地平息了,以至于在我看来,我们从今往后的所有时间里,至少能免受那场最卑劣的危险。
reliqua magna sunt ac multa sed posita omnia in vobis.
剩下的事务重大且繁多,但全部寄托在你们身上。
quamquam primum quidque explicemus.
然而,让我们一件一件地解决。
nam ut adhuc quidem actum est, non regno sed rege liberati videmur; interfecto enim rege regios omnis nutus tuemur, neque vero id solum sed etiam, quae ipse ille si viveret non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus.
因为就目前所做的事情而言,我们似乎不是从独裁统治中,而仅仅是从独裁者手中被解放了出来;因为虽然独裁者被杀,我们却仍在维护他的一切意志,不仅如此,我们甚至批准了那些他若还活着自己都不会做的事情,仿佛这些是他所规划好的一样。
nec eius quidem rei finem video.
而我确实看不到这件事情的尽头。
tabulae figuntur, immunitates dantur, pecuniae maximae discribuntur, exsules reducuntur, senatus consulta falsa deferuntur, ut tantum modo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res p. iaceat in iis perturbationibus in quas eam ille coniecit.
公示板被挂起,免税权被赋予,巨额资金被分配,流亡者被召回,虚假的元老院决议被呈上,以至于似乎只有对那不洁之人的仇恨和奴役的痛苦被排除了,而国家依然躺在他所抛入的那些混乱之中。
§12.1.2haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem p. a vobis.
这一切都必须由你们来解决,而你们不该认为,国家已经从你们那里得到了足够的贡献。
habet illa quidem tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et benefici vestri a vobis magna desiderat.
国家确实已经得到了我从未敢奢望过的那么多,但它并不满足,而是根据你们心胸和恩惠的伟大,向你们索求着更宏大的事物。
adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni; nihil amplius; ornamenta vero sua quae reciperavit? an quod ei mortuo paret quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? at enim ita decrevimus.
迄今为止,国家通过你们,以僭主的死亡雪洗了自身的耻辱,仅此而已;但它收复了自身的哪些荣誉呢? 难道是指它在死后顺从了那在生前无法容忍的人吗? 我们难道还要去维护那个我们本该拆除其青铜法案板之人的亲笔手稿吗? 但你会说,我们确实是这样决议的。
fecimus id quidem temporibus cedentes, quae valent in re p. plurimum; sed immoderate quidam et ingrate nostra facilitate abutuntur.
我们确实是屈从于在国家中拥有最大力量的‘时势’而这样做的;但有些人却在过度且忘恩负义地滥用我们的宽容。
verum haec propediem et multa alia coram; interim velim sic tibi persuadeas, mihi cum rei p. quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem.
不过,这些事以及许多其他事我们不久后会当面谈;在此期间,我希望你能确信这一点:无论是为了我一直视若珍宝的国家,还是为了我们的友谊,你的尊严都是我最大的关切。
da operam ut valeas.
保重身体。
vale.
再会。