§12.19.1libentissime legi tuas litteras; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse;
我非常高兴地读了你的来信;其中最令我高兴的是,我得知我的信已经送达你处。
non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur.
因为我不怀疑你乐于读它们,但我担心它们未能送达。
bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi.
我从你的来信中得知,叙利亚发生了战争,而且叙利亚行省已被恺撒分配给你。
eam rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua.
我希望这件事对你来说能有良好和幸运的结局;凭着你的勤勉和审慎,我相信事实将会如此。
§12.19.2sed de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit.
但关于你写到的对帕提亚战争的担忧,确实让我感到震动。
quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi.
因为你拥有多少兵力,我不仅自己能通过推测得知,也从你的来信中获悉了。
itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci.
因此,我希望在听说正被派往你那里的那些军团送达之前,那个民族在此刻不要采取行动。
quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt.
但是,如果你没有足够的兵力来进行交战,你绝不会想不到去采用马尔库斯·比布鲁斯的策略,只要帕提亚人在行省内,他就把自己关在防御最坚固、物资最充足的城镇里。
sed haec melius ex re et ex tempore constitues; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero.
但这些事情你将根据具体情况和时机做出更好的决定;对我而言,在你做什么有了结果、让我得知之前,你正在做什么将一直是我关切的事。
Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.
凡是我有写给你的信且有可以托付的人时,我从未不寄出;我请求你做出同样的事,尤其是向你的家人写信,好让他们知道我是属于你的。