§12.15.1S. v. l. v. v. b. e. v.
如果您们及您们的人子安好,甚好;我也安好。
scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei p. quae M. Brutus, v. c. , tenebat me contuli et id egi ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur.
由于亚细亚因多拉贝拉的罪行而遭受蹂躏,我便前往邻近的马其顿属州,投奔杰出人士马尔库斯·布鲁图斯所掌握的国家守备队,并致力于通过那些能够最迅速办到的人,使亚细亚属州及其税收重新归于您们的控制之下。
quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores.
当多拉贝拉对此深感恐惧,在蹂躏了属州、掠夺了税收,特别是极其残忍地剥光并变卖了所有罗马公民,并以比守备队所能调达还要快的速度撤离亚细亚之后,我认为没有必要再耽搁或等待守备队,并断定自己必须尽快回到自己的职责中,以便征收其余的税款,收回我所寄存的资金,尽快查明其中有多少被掠夺、以及这又是由于谁的过错造成的,并让您们了解整件事的详情。
§12.15.2interim cum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque navis compluris instructas et paratas in aqua habere, cum Hs navibus quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq. , homo mihi cum familiaritate tum etiam sensibus in re p. coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque quod cum iis M. Marcello, Ser. Sulpicio coss. renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostis se habituros quos senatus populusque R. quae res nos vehementer fefellit;
在此期间,当我穿过群岛航行前往亚细亚时,有人向我报告说多拉贝拉的舰队正在吕基亚,且罗得斯人有数艘装备完毕、准备就绪的船只停泊在海面上,于是我带着这些船只——这些船要么是我随身带来的,要么是由副财务官帕蒂斯库斯(此人不仅与我私交甚笃,且在国家事务上与我志同道合)所筹集的——转道前往罗得斯岛,我信赖您们的权威以及您们宣布多拉贝拉为公敌的元老院决议,也信赖在马尔库斯·马尔凯鲁斯和塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯担任执政官期间与他们续签的盟约,罗得斯人曾依照该盟约宣誓,他们将视元老院和罗马人民的敌人为自己的敌人。
tantum enim afuit ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur.
然而,这一期望极大地欺骗了我们;因为我们非但未能依靠他们的援助来壮大我们的舰队,我们的士兵甚至被罗得斯人排斥在城市、港口、城外的锚地、补给乃至饮水之外,而我们自己也仅能乘坐各自的小船勉强被接纳。
quam indignitatem deminutionemque t maiestatis non solum iuris nostri sed etiam imperi populique Romani idcirco tulimus quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in navis cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam navis onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri.
我们之所以忍受了这种不仅是对我们的权利、更是对罗马人民帝国的尊严的侮辱和削弱,是因为我们通过拦截的信件得知,多拉贝拉如果对叙利亚和埃及绝望(这是势所必然的),就准备与他所有的强盗和全部资金一同登船,直奔意大利;因此,甚至连载重量不小于两千双耳瓶的货船也被集中在吕基亚,并被他的舰队所封锁。
§12.15.3huius rei timore, p. c. , percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui.
议父们,因对这一事态的恐惧所驱使,我宁愿忍受不公,甚至在遭受侮辱的情况下,也愿意先尝试我们所有的温和手段。
itaque ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei p. egi periculumque omne quod instaret si ille latro cum suis omnibus navis conscendisset exposui.
因此,我顺应他们的意愿被引入城内并进入他们的元老院,尽可能勤勉地为国家的利益申辩,并阐明了如果那个强盗带着他所有的人登船,将会面临的一切紧迫危险。
Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
然而,我注意到罗得斯人处于如此深重的偏执之中,以至于他们认为所有恶人都比善人更强大,不相信所有阶级为了捍卫自由而达成的这一和谐与一致行动是怀着热忱而做出的;他们深信元老院和所有最优秀者的隐忍至今仍在持续,且没有任何人敢于判定多拉贝拉为公敌;最后,他们甚至认为恶人所捏造的一切谎言,比实际发生且由我们向他们说明的事实还要真实。