§12.13.1S. v. b. e. v.
如果你安好,那很好;我也安好。
Cum rei p. vel salute vel victoria gaudemus tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus.
当我们为国家的安全和胜利感到高兴时,我们也同样为你名望的重振而感到欣喜并惊叹不已,因为你,这位最伟大的前执政官,战胜了那个曾经最伟大的执政官自身。
fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus.
某种命运般的特质被赋予了你的德行,对此我们已经屡屡领教。
est enim tua toga omnium armis felicior; quae nunc quoque nobis paene victam rem p. ex manibus hostium eripuit ac reddidit.
因为你的托冠(文治)比所有人的武功更为幸运;如今它也同样将几近毁灭的国家从敌人手中夺回,并交还给了我们。
nunc ergo vivemus liberi, nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime, id quod maximis rei p. tenebris comperisti, nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem p. amoris et, quae saepe pollicitus es te et taciturum dum serviremus, et dicturum de me tum cum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso.
因此,现在我们将作为自由人而生活;现在,我们将视你——这位众人中最伟大的、也是我最亲爱的公民——为我们对你以及对与你紧密相连的国家的爱戴的见证人,正如你在国家最黑暗的时期所查明的那样;而至于你常常许诺的那些事(即在我们当奴隶时保持沉默,而在对我有益时谈论我),现在我并不特别渴望这些话被说出来,而是希望它们能被你亲身体会。
neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia sed similia illis cogitationibus quarum tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes.
因为我不希望在众人的评判中被你推荐,而更希望在你自己的评判中,我能名副其实、当之无愧地得到推荐,好让你判定我们这些最新的行动并非出于仓促和妥协,而是与你所见证的那些思考一脉相承,并认为我应当被带向祖国最美好的希望,而在这一过程中你本人的提携将起到举足轻重的作用。
§12.13.2sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi; esse etiam debent in re p. proxime hos can, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia quae velis et probes producere.
马尔库斯·图利乌斯,你拥有无愧于你、且理所当然最受你珍爱的子女与亲属;在国家中,紧随这些亲人之后,也应当有那些最亲爱的人,他们是你学术的效仿者,我希望你身边能有许多这样的人;但我想我并不会被如此庞大的人群所排挤,以至于你无暇接纳我,并将我引向你所期望并认可的一切。
animum tibi nostrum fortasse probavimus, ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen quam erat passa est videri.
我们或许已经向你证明了我们的志向;而我们的才干,在长期的奴役下,无论其本身如何,无疑已经被迫显得大不如前了。
§12.13.3nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus, secuti sumus classem Dolabellae cui L. Figulus praeerat; qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit.
我们从亚细亚行省沿海地区以及岛屿上,尽我们所能开出了船只;尽管各城邦表现出极大的顽抗,我们依然相当迅速地完成了水手的征募;我们追踪了卢基乌斯·菲古鲁斯所指挥的多拉贝拉的舰队,此人常常给出投诚的希望,却总是开溜,最近他逃到了科留科斯,并关闭港口闭关不出。
nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus.
由于我们认为到达陆军军营更为妥当,且后面还有另一支舰队(即前一年提利乌斯·辛贝尔在比提尼亚筹备、由财务官图鲁利乌斯指挥的舰队)尾随,我们便留下了那些船只,向塞浦路斯驶去。
ibi quae cognovimus scribere ad vos quam celerrime voluiiuus.
我们希望尽快向你们写信汇报在那里了解到的情况。
§12.13.4Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laudiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus effecit.
正如塔尔索斯人这些最坏的盟友一样,更加愚不可及的拉奥迪基亚人也主动召来了多拉贝拉;利用这两个城邦,他用一定数量的希腊士兵装点出了军队的门面。
castra habet ante oppidum Laudiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit.
他在拉奥迪基亚城前安了营,拆毁了一部分城墙,将营地与城镇连为一体。
Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus xx auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum xx castra habet posita *pa/ltw| et existimat se sine proelio posse vincere; nam iam ternis tetrachmis triticum apud Dolabellam est.
我们的卡西乌斯率领十个军团、二十个辅助步兵大队和四千骑兵,在二十英里外的帕尔图斯安了营,他认为自己不用交战就能取胜;因为在多拉贝拉那里,小麦的价格已经涨到了三特特拉德拉克马。
Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est; ne supportare possit et Cassi classis bene magna cui praeest Sextilius Rufus et tres quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt.
除非他能用拉奥迪基亚人的船只运进物资,否则他很快就会饿死;为了防止他运进物资,塞克斯提利乌斯·鲁夫斯所指挥的卡西乌斯的庞大舰队,以及我们带去的三支舰队(分别由我、图鲁利乌斯、帕蒂斯库斯指挥),将很容易确保这一点。
te volo bene sperare et rem p. , ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter nobis expediri posse confidere.
我希望你抱有良好的希望,并确信正如你们在后方使国家摆脱困境一样,我们这边也同样可以迅速地为国家解决危机。
vale.
祝好。
D. Idib. Iun. Cypro a Crommyuacride.
六月伊德斯日,发自塞浦路斯的克罗米瓦克里斯。