§12.12.1S. v. h. e. e. q. v.
如果你安好,那就好;我也安好。
legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi; videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei p. causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus.
我读了你的来信,在信中我再次认清了你对我那令人惊叹的爱;因为你似乎不仅在支持我们(出于我们自身以及国家的缘故,你一直都是这样做的),而且还承担起了沉重的忧虑,并为我们极度担心。
itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p. quiescere non posse, deinde,. cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint.
因此,因为我起初认为,你估计我们在国家遭到压迫时无法保持静默;其次,当你怀疑我们正在采取行动时,因为我当时认为你既为我们的安全、也为事情的结局而感到忧虑,所以我一收到A·阿里埃努斯从埃及带出来的军团,就给你写了信,并派了若干信使前往罗马;我还给元老院写了一封信,如果万一我的亲信愿意听从我的话,我便禁止在向你朗读这封信之前将它呈交上去。
quod si litterae perlatae non sunt, non dubito quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit.
但如果信件未能送达,我毫不怀疑,那个在残忍杀害特雷博尼乌斯后强占了亚细亚的多拉贝拉,一定扣留了我的信使并截获了信件。
§12.12.2exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo.
我掌握着此前在叙利亚的全部军队。
habui pollulum morae, dum proluissa militibus persolvo; nunc iam sum expeditus.
在给士兵们发清津贴期间,我稍微耽搁了一会儿;而现在,我已经准备就绪。
A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem p. libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui; quos si occupasset Dolabella, non solum adventu sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset.
我请求你,把我的尊严视为委托给你的事情,如果你明白我从未向祖国拒绝过任何危险与劳苦,如果是在你的劝告和推动下,我才拿起武器对抗那些最无耻的强盗,如果我不仅为了保卫国家和自由而筹备了军队,而且还从最残酷的暴君手中夺回了他们;如果多拉贝拉占领了这些军队,他不仅会通过自己军队的到来,还会通过人们对其军队的期待和传闻,来使安东尼气焰大增。
§12.12.3quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re p. meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem p. quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse.
因此,如果你注意到士兵们对国家立下了惊人的功绩,就请庇护他们,并确保没有人会后悔:相比于对劫掠和搜刮的期盼,自己竟然更愿意追随国家。
item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere.
同样,请尽你所能,维护统帅穆尔库斯和克里斯普斯的尊严。
nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata.
因为巴苏斯可悲地拒绝向我移交军团;如果不是士兵们违背他的意愿向我派出了使者,他就会一直关闭阿帕梅亚城,直到被武力攻克。
haec a te peto non solum rei p. quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse.
我向你请求这些,不仅是代表对你而言始终最珍贵的国家,也是代表我们的友谊,我相信这友谊在你那里具有极大的分量。
§12.12.4crede mihi hunc exercitum quem habeo senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque habet.
请相信我,我所拥有的这支军队属于元老院,属于每一位最优秀的公民,尤其属于你;由于经常听到你的好意,他们惊人地敬爱并珍视你。
qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit.
如果这支军队明白他们的利益是你的心头之忧,他们也会认为自己对你欠下了一切。
§12.12.5Litteris scriptis audii Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis.
信写好后,我听说多拉贝拉带着他的军队来到了基利家。
proficiscar in Ciliciam.
我将出发前往基利家。
quid egerim celeriter ut scias dabo operam; ac velim, ut meremur de re p. , sic felices simus.
我会努力让你尽快知道我的所作所为;我希望,正如我们配得上国家一样,我们也能同样幸运。
fac valeas meque ames.
祝你安好,并请继续爱我。
Nonis Maiis ex castris.
五月非日,发自军营。