§11.7.1Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit; reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen ex Graeceio poteris cognoscere.
当卢普斯在我家召集了我、利博以及你的表弟塞尔维乌斯时,我认为你已经从参与我们谈话的马尔库斯·塞尤斯那里获悉了我的意见;至于其余的事,虽然格赖克尤斯紧接着塞尤斯而来,但你仍然可以从格赖克尤斯那里获知。
§11.7.2caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere et meminisse volo, ut ne in libertate et salute p. R. conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio rem p. liberavisti, quo etiam est res illa maior et clarior) et adulescentem vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos viros civisque optimos, dementis fuisse iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei p. defendendam contulerunt.
然而最重要的一点是,我希望你极其认真地领会并记住:在维护罗马人民的自由与安全时,不要等待尚未获得自由的元老院的决议,以免你既否定了自己的行为(因为你并非根据任何公共决议解放了共和国,这反倒使那件事更加伟大和光荣),又判定凯萨尔——那个年轻人,或者更确切地说是孩子——行事鲁莽,因为他凭私人的决定承担了如此重大的国家事业,最后,还判定那些朴实的、然而却极其勇敢且优秀的公民们是疯狂的——首先是你的战友退役军人们,其次是马尔斯军团和第四军团,他们判定自己的执政官为公敌,并致力于捍卫共和国的安全。
voluntas senatus pro auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu.
当元老院的权威因恐惧而受阻时,其意愿应当被视为权威。
§11.7.3postremo suscepta tibi causa iam his est, ut non sit integrum, primum Idibus Martiis, deinde proxime exercitu novo et copiis comparatis.
最后,你所承担的事业在现在这些情况下,已不再有退路,首先是因为三月望日,其次是最近通过组建新军和兵力。
quam ob rem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur.
因此,你必须对一切做好如此的准备、抱有如此的决心,不是在没有命令的情况下什么都不做,而是要做出那些能让所有人极其赞赏地加以颂扬的事业。