§11.6.1Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit; tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit.
当我们的朋友卢普斯在第六天从穆蒂纳来到罗马时,他在次日清晨会见了我;他极其认真地向我说明了你的嘱托,并递交了你的信件。
quod mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare, quam me hercule non habeo tua cariorem.
至于你向我推荐你的尊严,我认为你同时也是在向我推荐我自己的尊严,凭赫拉克勒斯发誓,我并不认为我的尊严比你的更珍贵。
qua re mihi gratissimum facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum.
因此,如果你确信在任何地方,我的建议和热忱都不会对你的荣耀有所亏欠,你将会做一件令我极感欣慰的事。
§11.6.2Cum tribuni pl. edixissent senatus adesset a. d. xiii K. Ian. , haberentque in animo de praesidio consulum designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante K. Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut de tuis divinis in rem p. meritis sileretur (quod factum esset, nisi ego venissem), aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse.
当平民护民官发布通告要求元老院于一月朔日前第十三天集会,并打算就当选执政官的保护问题进行提案时,虽然我曾决定在一月朔日之前不参加元老院会议,然而,由于就在那一天你的文告被公示了,我认为:要么让元老院以对你为共和国建立的神圣功勋保持沉默的方式召开(若我没来,事情就会如此发生),要么在对你进行荣誉的赞颂时我不在场,这都是大逆不道的。
itaque in senatum veni mane.
因此,我在清晨便前往元老院。
§11.6.3quod cum esset animadversum, frequentissimi senatores convenerunt.
当这一点被注意到时,元老院议员们极多地聚集起来。
quae de te in senatu egerim, quae in contione maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere; illud tibi persuadeas velim, me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum.
我在元老院中为你做了什么,我在极盛大的公民大会上说了什么,我宁愿你从别人的信中获知;但我希望你深信:对于一切关乎提升你尊严的事物(你的尊严本身就已极其伟大),我将始终以极大的热忱去承担和捍卫。
quod quamquam intellego me cum multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum.
虽然我知道我将与许多人共同做这件事,但我仍将力求在这件事上居于领先地位。