§11.26.1maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt.
极令我悲痛的是,我正享有这样一种安慰,即人们已经明白,对于那些已经发生的事情,我并非无因自恐。
deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant.
让他们去商议是否从非洲以及从撒丁岛调运军团,是否召回布鲁图斯,以及是给我发放军饷还是仅作决议。
ad senatum litteras misi.
我已给元老院送去了信。
crede mihi, nisi ista omnia ita fiant quem ad modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum.
请相信我,除非所有这一切都按照我所写的那样去办,否则我们所有人将面临巨大的危险。
rogo te, videte quibus hominibus negotium detis qui ad me legiones adducant.
我求你,看清楚你们把任务交托给什么样的人,好让他们把军团带到我这里来。
et fide opus est et celeritate.
既需要忠诚,也需要迅速。
iii Non. Iun. ex castris.
六月三日,写于军营。