§11.23.1nos hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabimus.
我们在这里身体健康,并且我们将努力使自己更加健康。
Lepidus commode nobis sentire videtur.
雷皮杜斯似乎持有对我们有利的意见。
omni timore deposito debemus libere rei p. consulere.
抛开一切恐惧,我们应当自由地为国家谋福利。
quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei p. valentibus magnum animum habere debebas; quem et semper habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes.
但是,即使一切都是不利的,然而,既然拥有这三支属于国家且力量强大的庞大军队,你本应当抱有伟大的气魄;这种气魄,你一直都拥有,而现在,在命运的帮助下,你更可以使其增长。
§11.23.2quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquuntur.
我在上一封信中亲手写给你的那些话,人们正在传说,企图以此来恐吓你。
si frenum momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui ferre poterunt.
如果你咬住马嚼子,要是他们所有人——不管有多少人——能容忍你试图发言,就让我毁灭吧。
ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor.
正如我之前写给你的,在收到你的来信之前,我将留在意大利。
viii K. Iunias Eporedia.
五月二十五日,于埃波雷迪亚。