§11.21.1dei isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit.
愿神明惩罚那个塞古利乌斯,他是所有现在、过去和未来的人中最邪恶的恶棍! 什么? 你以为他只和你或者和凯撒说过话吗? 只要是能说上话的人,他一个也没有放过,谁没有听他说过那些一模一样的话。
te tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti; signum enim magnum amoris dedisti.
然而,我的布鲁图斯,我理所当然地深爱着你,因为你想让我知道那些微不足道的无聊话,不管它们是什么;你确实展现了极大的爱意。
§11.21.2nam quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? sed tamen, cum ego sensissem de iis qui exercitus haberent sententiam ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt; itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante.
至于同一个塞古利乌斯提到退伍军人抱怨你和凯撒不在十人委员会一事,但愿我也不在其中! 因为还有什么比这更令人烦恼的呢? 然而,当我提议应当对那些统帅军队的人做出决议时,那些一向反对的人又大声抗议;因此,尽管我极力反对,你们还是被排除在外了。
Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit.
所以,让我们别去理会那个寻求变革的塞古利乌斯,他并不是因为败光了旧产业(因为他根本没有),而是把这新近的“新体制”给吞噬了。
§11.21.3quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro.
至于你写道,你不为自己做的事,却为我而做,即为我的安全感到有些担忧,我最好的、最亲爱的布鲁图斯啊,我让你免除对我的一切担忧;因为对于可以预见的事,我不会在其中失误,而对于无法防范的事,我也不会那么大伤脑筋。
sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.
因为如果我奢求自然所能赋予人类之外的更多东西,那我就是不知廉耻了。
§11.21.4quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere.
至于你告诫我要小心,免得因恐惧而被迫更加恐惧,你的告诫既明智又极其友好;但我希望你深信,虽然众所周知你在这种从不畏惧、从不动摇的美德上表现卓越,但我自己也非常接近你的这种美德。
quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia.
因此,我既不害怕任何事,也会对一切保持警惕。
sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam.
但是看好了,我的布鲁图斯,如果我真的害怕什么,那从今往后就是你的过错了。
tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi.
因为凭借你的力量和你的执政官职位,即使我们是胆小鬼,也会抛弃一切恐惧,尤其是当所有人都深信,特别是由于你,我深信我们受到了你独一无二的爱戴。
consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior.
对于你的计划,即你所写的关于四个军团以及由你们双方分配土地的事,我极为赞同。
itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi.
因此,当我们的某些同事对土地委员会垂涎三尺时,我阻挠了此事,并为我们完整地保留了决定权。
si quid erit occultius et, ut scribis, 'reconditum,' meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur.
如果有任何更为秘密且如你所写的“隐密”之事,我会派我的一个部下前去,以便让信件更可靠地送达你手中。
Pr. non. Iun.
六月四日。