§11.20.1quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam.
我不为自己做的事,我对你的爱以及你对我的恩德却强迫我为你而做,那就是:担忧。
saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse.
因为,虽然我常常听闻此事且未予轻视,但就在最近,那个一向行事如其本性的塞古利乌斯·拉贝奥告诉我,他曾与凯撒在一起,并且谈论了许多关于你的话。
ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse 'laudandum adulescentem, ornandum, tollendum'; se non esse commissurum ut tolli possit.
他说凯撒本人对你确实毫无怨言,只除了有人提到过你曾说过的的一句话:“这个年轻人应该受到赞扬、嘉奖,并被抬高(或‘除掉’)”;而凯撒表示绝不容许自己被“除掉”。
hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adulescente prolatum.
我相信是拉贝奥向他告了密,或者捏造了这句话,而不是由那个年轻人自己提出来的。
veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum maximeque indignari, quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum arbitrium essent conlata.
然而,拉贝奥想让我相信,退伍军人们正说得极为难听,他们正给你带来极大的危险,并且他们尤其感到愤慨,因为无论凯撒还是我都没有被列入十人委员会,而一切都听凭你们的意愿。
§11.20.2haec cum audissem et iam iri itinere essem, committendum non putavi prius ut Alpis transgrederer quam quid istic ageretur scirem; nam de tuo periculo crede mihi iactatione verborum et denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere ut quam plurimum lucri faciant.
当我听到这些,并且已经在行军途中时,我认为在得知你们那里的情况之前,不应冒然越过阿尔卑斯山;因为关于你的危险,请相信我,通过言语的夸大和危险的恐吓,他们希望在彻底吓坏你并怂恿那个年轻人的情况下,能够获得巨大的奖赏,而他们的那一套陈词滥调完全取决于这一点:获取尽可能多的利益。
neque tamen non te cautum esse volo et insidias vitantem; nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius neque carius.
然而,我并不是不希望你保持警惕并躲避阴谋;因为对我来说,没有比你的生命更令人愉快、更珍贵的了。
§11.20.3illud vide ne timendo magis timere cogare et quibus rebus a potest occurri veteranis occurras, primum quod desiderant de decem viris facias, deinde de praemiis, si tibi videtur, agros eorum militum qui cum Antonio veterani fuerunt iis dandos censeas ab utrisque nobis; de nummis lente ac ratione habita pecuniae senatum de ea re constituturum.
注意这一点,免得因恐惧而被迫更加恐惧,并用可以应对退伍军人的手段去应对他们:第一,满足他们关于十人委员会的期望;其次,关于奖赏,如果你认为可行,请建议由我们双方将那些曾与安东尼在一起的退伍士兵的土地赐予他们;关于资金,元老院将在考虑到财政状况后,审慎且缓慢地做出决定。
quattuor legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano; aequaliter aut sorte agras legionibus adsignari puto oportere.
至于你们已议决应给予土地的那四个军团,我看到可以从苏拉的土地和坎帕尼亚的土地中提供便利;我认为土地应当均等或通过抽签分配给各军团。
§11.20.4haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur sed amor in te et cupiditas oti, quod sine te consistere non potest.
我写这些给你,并非出于我的聪明睿智,而是出于对你的爱以及对和平的渴望,而没有你,和平是无法维持的。
ego, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam.
我除非万不得已,否则不会离开意大利。
legiones armo, paro.
我正武装和整备各军团。
spero me non pessimum exercitum habiturum ad omnis casus et impetus hominum.
我希望我能拥有一支相当不错的军队,以应对一切不测和人们的袭击。
de exercitu quem Pansa habuit legionem mihi Caesar non remittit.
在潘萨曾拥有的军队中,凯撒连一个军团也没有归还给我。
ad has litteras statim mihi rescribe tuorumque aliquem mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse putaris.
请立刻给这封信写回信,并派你的一名亲信来,如果有任何更为隐秘的事情而你认为我有必要知道的话。
viiii K. Iun. Eporedia.
五月二十四日,于埃波雷迪亚。