§11.18.1etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique Romani victoria.
虽然从你托付给加尔巴和沃鲁姆尼乌斯送交元老院的指示中,我们已经推测出你认为有什么值得担忧的事,但那些指示比起你和罗马人民的胜利所应得的,似乎显得过于胆怯了。
senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortis duces.
然而,我亲爱的布鲁图斯,元老院是勇敢的,并拥有勇敢的领袖。
itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari.
因此,它很不高兴被你——被它视为有史以来最勇敢的人——判定为胆怯和怠惰。
§11.18.2etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec vero Lepidum timebamus.
因为在当你被围困、安东尼势头正盛之时,所有人尚且对你的勇气抱有最大的希望,那么在那个家伙被彻底击败、你获得自由的现在,还有谁会害怕什么呢? 而且,我们实际上也并不害怕雷皮杜斯。
quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret?
因为有谁会认为他竟然疯狂到这种地步:在最伟大的战争中曾口口声声说自己渴望和平的人,却在最令人向往的和平之中向国家宣战?
§11.18.3nec dubito quin tu plus provideas; sed tamen tam recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat.
我毫不怀疑你比我们看得更远;但尽管如此,在我们以你的名义在神明的所有神殿中举行的谢神祭如此近在眼前的时刻,恐惧的死灰复燃依然带来了极大的痛苦。
qua re velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius; sin aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei p. te vivo imperatorem.
因此,我个人确实希望(正如我所期待的那样),安东尼能够被彻底击败和瓦解;但如果他万一积聚了某些力量,他将会意识到,只要你活着,元老院不缺乏谋略,罗马人民不缺乏勇气,国家也不缺乏统帅。
xiiii K. Iun.
五月十九日。