§11.17.1L. Lamia uno omnium familiarissime utor.
我与L. 拉米亚的交往比与其他任何人都要格外交好。
Magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima.
他对我所做的一切——我不是说普通的帮助,而是真正的功绩——是巨大的,而且这些在罗马人民中也是众所周知的。
is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam; sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem.
他履行了极其宏伟的市政官公共竞技的职责,正在竞选法务官,所有人也都明白,他既不缺乏威望,也不缺乏人望;但是,似乎掀起了如此激烈的竞选活动,以至于我害怕一切,并认为拉米亚的整个竞选活动都必须由我来承担。
§11.17.2in ea re quantum me possis adiuvare facile perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito.
在这件事上,我很清楚你能给予我多大的帮助,也并不怀疑你因我的缘故而有多么愿意这样做。
velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris.
因此,我亲爱的布鲁图斯,我希望你确信:我没有以更大的热情向你请求过任何事,且如果你用你所有的资源和所有的热情在竞选中帮助拉米亚,你无法做出比这更让我高兴的事。
quod ut facias vehementer te rogo.
我强烈请求你这样做。