§11.15.1etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter.
虽然你的来信对我来说是极令人愉快的,但更令人愉快的是,在你极度忙碌之中,你委托你的同事普兰克斯通过信件向我致歉;而他确实尽职地做到了。
mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia.
对我来说,没有什么比你的关切和周到更令人欣慰的了。
coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit.
你与同事的联合以及你们的和谐——这已在你们的联合信件中表明——对元老院和罗马人民来说,是一件极其令人高兴的事。
§11.15.2quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa.
至于其余的事,继续前进吧,我亲爱的布鲁图斯,现在不要与他人竞争,而是与你自己在竞争。
plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito.
我不应该写得更多,特别是对你,因为我打算把你当作简练的老师。
Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto.
我热切地期待着你的来信,而且确实是像我最期望的那样的来信。
vale. .
祝好。