§11.14.1mirabiliter, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias a te probari de decem viris, de ornando adulescente.
我亲爱的布鲁图斯,我感到无比高兴,因为关于十人委员会和提拔那个年轻人的事,我的计划和我的意见得到了你的赞同。
sed quid refert? mihi crede, homini non glorioso, plane iam, Brute, frigeo; o)/rganon enim erat meum senatus; id iam est dissolutum.
但那有什么用呢? 请相信我,我并非自夸之人,布鲁图斯,我现在已经完全失去了影响力;因为元老院曾是我的工具,而它现在已经瓦解了。
tantam spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antoni conciso exercitu, †ut omnium animi relaxati sint, meaeque illae vehementes contentiones tamquam skiamaxi/ai esse videantur†.
你从穆蒂纳进行的伟大突围,以及安东尼在军队被击溃后的逃亡,曾给确凿的胜利带来了如此巨大的希望,†以至于所有人的心都放松了,而我的那些激烈的斗争现在似乎也变得像是在与影子战斗†。
§11.14.2sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque habebitur.
但言归正传,了解马尔斯军团和第四军团的人都说,在任何条件下都无法将它们带到你那里;至于你所渴望的资金,是可以考虑的,而且也一定会予以考虑。
de Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi adsentior; sed, ut scribis, habes obtrectatores; quos equidem facillime sustineo, sed a impediunt tamen.
关于召回布鲁图斯以及留驻凯撒以保卫意大利,我非常赞同你的意见;但是,正如你所写,你有不少诋毁者;我确实很容易就能抵挡住他们,但他们仍然制造了阻碍。
§11.14.3ex Africa legiones exspectantur; sed bellum istuc renatum mirantur homines.
人们正期盼着来自阿非利加的军团;但大家对你那里的战争死灰复燃感到惊异。
nihil tam praeter spem umquam; nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora.
从来没有一件事像这样出人意料;因为在你的生日那天宣布胜利时,我们曾预见到国家将获得世世代代的解放,而这些新的恐惧却毁掉了先前的成果。
scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus. Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido.
另外,在你于五月望日寄给我的那封信中,你写道,你刚收到普兰克斯的来信,得知安东尼没有被雷必达接纳。
id si ita est, omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco.
如果真是这样,一切都会更容易;但如果相反,那将是一件棘手的事,不过我并不害怕它的结局。
tuae partes sunt;
这是你的职责;我无法做得比已经做过的更多。
ego plus quam feci facere non possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.
然而,正如我所希望的那样,我渴望看到你成为众人中最伟大、最显赫的人。