§11.13a.4in spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis paris arbitrabantur neque ex Italia tam celeriter exercitum traici posse credebant.
他们产生了解放的希望,因为他们既认为普兰克斯的四个军团不足以抗衡他们的全部兵力,也不相信军队能如此迅速地从意大利渡海而来。
quos ipsi adhuc satis adroganter Allobroges equitatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse confidimus.
阿洛布罗基斯人自己以及我们预先派往那里的全体骑兵,到目前为止都相当有信心地阻击着他们;我们确信,随着我们的抵达,他们将更容易被阻击。
tamen si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei p. iniungant summa a nobis dabitur opera.
然而,即使万一他们渡过了伊萨尔河,我们也会尽最大努力,不让国家受到任何损害。
§11.13a.5vos magnum animum optimamque spem de summa re p. habere volumus, Cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctus ad omnia pro vobis videatis paratos.
既然您看到我们以及由于非凡的团结而紧密联结的军队,都已为您的利益准备好应对一切,我希望您对国家的整体命运抱有伟大的志气和最大的希望。
sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus; qui quidem eas copias, quas diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.
然而,您不应放松任何警惕,而必须努力确保,为了您的安全,我们能在军队及其他各方面做好最充分准备的情况下,去迎击敌人最恶毒的阴谋;他们正是把长期以来假借国家名义募集的那些军队,突然转向了危害祖国的险境。