§11.13.1iam non ago tibi gratias; cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satis fieri.
我不再向您道谢了;因为对于在行动上几乎无法报答的人,情况不容许用言语来敷衍。
attendere te volo quae in manibus sunt; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris.
我希望您关注眼前的事;以您的聪明睿智,只要仔细阅读我的来信,任何事都瞒不过您。
sequi confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui: eram sine equitibus, sine iumentis; Hirtium perisse nesciebam, Aquilam perisse nesciebam; Caesari non credebam prius quam convenissem et conlocutus essem.
西塞罗,由于以下原因,我无法立即追击安东尼:我没有骑兵,没有驮畜;我不知道希尔提乌斯已经阵亡,也不知道阿奎拉已经阵亡;在与恺撒会面并交谈之前,我并不信任他。
hic dies hoc modo abiit.
这一天就这样过去了。
§11.13.2postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam.
第二天清晨,我被潘萨召往博诺尼亚。
Cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse.
当我在旅途中时,接到报告说他已经去世了。
recurri ad meas copiolas; sic enim vere eas appellare possum; sunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae.
我回到了我那可怜的小部队里——因为我确实只能这么称呼它们;它们已经极度疲惫,且因缺乏一切物资而处于最糟糕的境地。
biduo me Antonius antecessit, itinera fecit multo maiora fugiens quam ego sequens; ille enim iit passim, ego ordinatim.
安东尼比我领先了两天的路程,他逃跑时的行军距离比我追击时的行军距离要长得多;因为他是四处乱窜,而我是有条不紊。
quacumque iit, ergastula solvit, homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit; quem locum volo tibi esse notum.
他所到之处,释放了奴隶作坊里的奴隶,强行带走人口,在到达瓦达之前没有在任何地方停顿;我希望您能知道这个地方。
iacet inter Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum.
它位于亚平宁山脉和阿尔卑斯山脉之间,是一处极难行军的险阻之地。
§11.13.3Cum abessem ab eo milia passuum xxx et se iam Ventidius coniunxisset contio eius ad me est adlata, in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis sequerentur;
当我离他还有三十英里,且温蒂迪乌斯已经与他会合时,他的演说报告传到了我这里。
sibi cum M. Lepido convenire.
在演说中,他开始请求士兵跟随他越过阿尔卑斯山,声称自己与M. 雷必达已经达成协议。
succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare coeperunt ut Pollentiam iter facerent.
温蒂迪乌斯的士兵们(因为安东尼自己的士兵极少)对他频繁高声呼喊,说他们要么在意大利战死,要么必须取得胜利,并开始恳求向波伦提亚进军。
Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit.
当他无法阻拦他们时,便将行军推迟到了第二天。
§11.13.4hac re mihi nuntiata statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli.
这一消息向我报告后,我立即派了五个大队前往波伦提亚,并亲自向那里进军。
Hora ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus.
我的守备队比带着骑兵的特雷贝里乌斯早到一个小时到达波伦提亚。
sane quam sum gavisus; in hoc enim victoriam puto consistere
我确实感到非常高兴;因为我认为胜利就在于此。