Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §11.1.1-11.1.6

德基穆斯·布鲁图斯通报险境与撤离计划

第 237 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

德基穆斯·布鲁图斯向马尔库斯·布鲁图斯和卡西乌斯通报了安东尼的敌对态度及他们的艰难处境,并透露了他谋求自由使节身份以撤出意大利的计划。

§11.1.1Qvo in statu simus cognoscite.
请了解我们处于何种境地。
heri vesperi apud me Hirtius fuit; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima.
昨天傍晚,希尔提乌斯在我这里;他展示了安东尼抱持着怎样的意图,不消说,是最恶劣且最不忠实的。
nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum; adeo esse militum concitatos animos et plebis.
因为他说他既不能给我行省,也不认为我们中的任何人能安全地留在城里;据说士兵和庶民的情绪已被煽动到了如此地步。
quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in re p. relinquerentur.
我认为你们已经察觉到这两点都是虚假的,而希尔提乌斯所指出的那一点才是真实的,即他害怕如果我们的尊严能获得些许支持,他们在国家中就将无立足之地。
§11.1.2Cum a in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur.
当我处于这种困境时,我觉得应当为我和我们其余的人请求自由使节任职,以便寻找某种体面的离去理由。
haec se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio.
他承诺会办妥此事,但我并不相信他能办成;那些人的傲慢以及对我们的迫害竟到了如此地步。
ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur.
而且即使他们答应了我们的请求,我认为不久之后我们仍会被判定为国家公敌,或者被剥夺水和火。
§11.1.3'quid ergo a est' inquis 'tui consili?' dandus est locus fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror.
“那么,”你会问,“你的计划是什么? ”我认为必须屈从于命运,离开意大利,迁往罗得岛或世界上的某个地方。
si melior casus fuerit, revertemur Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.
如果境遇变好,我们将回到罗马;如果境遇平平,我们将在流亡中度日;如果最坏,我们将诉诸最后的手段。
§11.1.4succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur.
此时也许你们中有人会想到,为什么我们要等待最后的关头,而不是现在就采取行动。
quia ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri.
因为除了塞克斯图斯·庞培和凯基利乌斯·巴苏斯之外,我们没有可以立足的地方;在收到关于凯撒的这个消息后,他们似乎会变得更加坚定。
satis tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant scierimus.
当我们了解了他们的实力,我们会在足够合宜的时候加入他们。
pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam.
替卡西乌斯和阁下,如果你们希望我做出什么承诺,我会承担;因为希尔提乌斯要求我这样做。
§11.1.5rogo vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus); quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite.
请你们尽快给我回信(因为我不怀疑在第四时以前,希尔提乌斯就会让我知晓这些事情);请回信告诉我们在何处可以会合,以及你们希望我到哪里去。
§11.1.6post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio.
在与希尔提乌斯进行最近一次谈话后,我觉得应当请求允许我们在有公开护卫的情况下留在罗马。
quod illos nobis concessuros non puto; magnam enim invidiam iis faciemus.
我认为他们不会把这赐予我们;因为我们将使他们招致极大的怨恨。
nihil tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.
然而,凡是我判定为公平合理的事情,我都认为不该不提出要求。

词汇与语法注释

  1. 11.1.1quemquam nostrum — nostrum 是人称代词 nos 的复数属格。虽然 nostri 通常用作宾格性属格,但 nostrum 用作部分属格。此处它修饰 quemquam,表示“我们之中的任何人”。
  2. 11.1.1timere eum ne — 紧随恐惧动词(timere)之后的连词 ne 引导名词性从句,表示肯定的担忧(“担心……”)。该从句详细说明了取决于 demonstravit 的对格不定式结构(eum timere...)的具体内容。
  3. 11.1.2legationem liberam — 意为“自由使节”。这是一个罗马政治与法律术语,指元老院议员在没有正式公务的情况下,因私出行却仍能保留国家正式使节的特权(如差旅费和地方接待等福利)。在此,它被用作合法离开罗马的借口。
  4. 11.1.2futurum puto ut hostes iudicemur — 此处 futurum [esse] ut 加上虚拟语气是一种迂回表达法,用以代替被动语态未来不定式(此处为 iudicemur)。意为“我认为我们将被判定为国家公敌”。
  5. 11.1.3tui consili — consili(consilium 的单数属格)是修饰疑问代词 quid 的部分属格。字面意思是“在你的计划之中有什么?”,即指“你的计划是什么?”。
  6. 11.1.4ubi consistamus — 虚拟语气 consistamus(consistere 的现在虚拟语气第一人称复数)在由关系副词 ubi 引导的关系从句中,用以表示目的或特征,意为“我们可以立足的地方”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §11.1.1-11.1.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:11.1.1-11.1.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。