§10.8.1si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei p. de mea voluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum; non enim praeteritam culpam: videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare.
如果有人碰巧觉得,我将人们的期待和国家对我的意向所怀有的希望悬置得有些太久,我认为我应该先向此人做出解释,然后才能向任何人承诺关于日后的职责;因为我不希望显得自己是在赎买过去的过错,而是要在成熟的时刻宣布我早就怀有的极佳意愿。
§10.8.2non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re; compluris consecutos videbam; sed cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse volui.
在人们如此巨大的焦虑和国家如此混乱的局势中,表明善意是最有成效的,而且我看到许多人因此获得了巨大的荣誉,这一点我并非没有注意到;但由于命运将我置于这样的处境,以至于我要么通过急忙承诺而给自己设置巨大的前进阻碍,要么通过在这方面克制自己而获得更大的援助机会,我宁愿让共同得救的道路比我个人的名声更为顺畅。
nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest?
因为在像我这样的境遇中,凭着我认为已被人们所熟知的我的生活,以及我手中握有的希望,有谁能忍受任何卑劣的事,或者渴望任何具有毁灭性的事呢?
§10.8.3sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt ut, quae rei p. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate sed cum facultatibus accederemus.
但是,为了让我们能用实际结果来兑现向国家和所有善人所作的承诺,并且不致于赤手空拳仅凭一腔好意、而是带着实力去援助祖国,我们需要相当长的时间、巨大的劳绩和大量的开支。
confirmandus erat exercitus nobis magnis saepe praemiis sollicitatus, ut a b re p. potius moderata quam ab uno infinita speraret; confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; eliciendae etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur.
我们必须安抚常受巨额赏赐诱惑的军队,使之宁愿期望来自国家的温和回报,也不期望来自个人的无限许诺;我们必须安抚许多在去年因赏赐和让步而被束缚的城市,使之将那些东西视为虚无,并认为应当向更好的倡导者寻求同样的东西;我们还必须争取其余掌管邻近属州和军队之人的意愿,以便我们能与多数人结成捍卫自由的同盟,而不是与少数人分享对整个世界而言是灾难性的胜利。
§10.8.4muniendi vero nosmet ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis ut, cum praeferremus sensus aperte, tum etiam invitis quibusdam sciri quid defensuri essemus non esset periculosum.
的确,我们自身必须通过扩充军队和倍增辅助部队来加强防备,以便在我们公开表明意图时,即使某些人不情愿,让人们知道我们要捍卫什么也不会带来危险。
ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam.
因此,我绝不否认,为了实现这些计划,我曾违心地假装了许多事,并痛苦地隐瞒了许多事,因为我从同事的遭遇中看到,一个未作准备的善良公民过早表明态度是多么危险。
§10.8.5quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam verbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari conveniret praecepimus.
为此,我甚至给副将、英勇且精力充沛的盖乌斯·富尔尼乌斯口头交代了比书面更多的指令,以便这些事能更隐秘地传达给你们,使我们更安全,并且我们指示了通过何种事物来稳固共同的安全和使我们武装起来是适宜的。
ex quo intellegi potest curam rei p. summae defendendae iam pridem apud nos excubare.
由此可以理解,捍卫国家最高安全的关切早已在我们这里保持警惕。
§10.8.6nunc cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines sed explorate iudicare volumus.
如今,由于神明的恩赐,我们在各方面都准备得更加充分,我们不仅希望人们对我们抱有好的期望,而且希望他们做出确切的判断。
legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei p. coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentis, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt;
我麾下有五个军团在军旗下,它们凭着自己的忠诚和勇气与国家紧密相连,并因我们的慷慨而顺从我们;由于所有城市的共识,我们的属州已做好了最充分的准备,并正以最大的努力争相履行职责;我们还拥有这些部族为捍卫自己的安全和自由所能集结的如此庞大的骑兵和辅助部队。
ipse ita sum animo paratus, ut vel provinciam tueri vel ire quo res p. vocet vel tradere exercitum, auxilia provinciamque vel omnem impetum belli in me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari.
我本人在心智上也做好了准备,只要能以我个人的遭遇来稳固祖国的安全或推迟危险,我便不拒绝保卫属州,或前往国家召唤的地方,或移交军队、辅助部队和属州,或将战争的所有冲击引向我自己。
§10.8.7haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei p. commodo laetabor; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo.
如果我是在一切事情都已经解决、国家局势平静的时候承诺这些,即使损害我个人的名誉,我也会为国家的利益而高兴;但如果我是加入到最纯粹、最巨大的危险的联盟中,我便请求公正的裁判者保护我的计划免受嫉妒者的诽谤。
mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei p. incolumitate satis magnus est paratus; eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis petendum videtur.
对我自己而言,在国家的安全中,已经为我的功绩准备了足够丰硕的成果;然而对于那些追随我的权威、更是追随你们的忠义,既不为任何希望所欺骗、也不为任何恐惧所吓倒的人,我认为有必要请求你们将他们视为推荐给你们的人。