§10.7.1plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui); sed breviorem me duae res faciunt, una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem R., familiarem meum, ipsum ad te transire iussi ex quo omnia cognoscere posses.
我本想就我的计划写信给你更多,并更详尽地说明一切事情,以便你更充分地判断,那些在你的劝勉下我所接受、并凭我自己的承诺向你保证的一切事情,我都已经为国家履行了(因为我向来希望得到你的认可不亚于得到你的喜爱,也不曾希望让你成为我过错的辩护者,而是希望你成为我功绩的宣扬者);但有两件事使我简短:其一是我已在公文中详述了一切,其二是我已派我亲近的友人、罗马骑士马尔库斯·瓦里西迪乌斯亲自前往你处,你可以从他那里得知一切。
§10.7.2non medius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii occupare possessionem laudis viderentur sed usque mihi temperavi dum perducerem eo rem, ut, dignum aliquid et, consulatu meo et vestra: exspectatione efficerem.
神明在上,当别人似乎要抢占荣誉的领地时,我感到不小的痛苦;但我一直克制自己,直到我把事情引导到这样的地步,以至于我能成就一些配得上我的执政官职位以及你们期望的事。
quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum ut, maximo praesidio rei p. nos fuisse et, nunc sentiant, homines et, in posterum memoria teneant.
我希望,如果命运没有抛弃我,我将达成这一目标,即人们现在能意识到、并且将来能牢记在心,我们曾是国家最大的盾牌。
A te peto ut, dignitati meae suffrageris et, quarum rerum spe ad laudem me vocasti, harum fructu in reliquum facias alacriorem.
我请求你支持我的尊严,并且,凭借你曾以之唤起我追求荣耀的那些事物的成果,使我在未来更加热心。
non minus posse te quam velle exploratum mihi est.
我深知你做得到这一点,正如我深知你愿意这样做。
fac valeas meque mutuo diligas.
愿你健康,也请同样爱我。