Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §10.4.1-10.4.4

普兰库斯对西塞罗的敬意与报国决意

第 203 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

普兰库斯对西塞罗的来信表示感谢,并为自己未能及时回信作了解释,随后重申了对西塞罗的崇高敬意以及为国家效力的坚定决心,并对当地局势的不安表示关切。

§10.4.1gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti.
你给我的信件令我非常高兴,我注意到这是你根据富尔尼乌斯的谈话写成的。
ego autem praeteriti temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua cognovi.
而我,则要为过去的时间提出解释,因为我曾听说你已出发,直到从你的信中得知之前不久,我才知道你已经回来。
nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erga me. . mutui amoris.
因为对你而言,哪怕是最微小的义务,如果我忽略了,似乎都伴随着极大的罪过,而在履行这一义务时,我有极多的理由:或是由于父辈的交情,或是由于我自幼对你的尊敬,或是由于你对我……相互的爱意。
§10.4.2qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem.
因此,我亲爱的西塞罗,在我的年龄和你所允许的范围内,请你确信,在敬重你这件事上,我已为自己确立了如同对待祖国般的至圣之情。
omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior.
因此,在你所有的建议中,在我看来,不仅充满了最高的明智,同样也充满了诚实,而这诚实我是以自己的良心来衡量的。
qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur.
因此,如果我有不同的看法,你的劝诫确实能约束我,或者,如果我有所犹豫,你的鼓励也能促使我遵循你认为最完美的选择;然而现在,还有什么能把我拉向另一个方向呢? 我身上所有的优点,无论是命运的恩赐,还是我自己的辛勤所得,尽管由于你的爱意而被你评估得更为珍贵,但即便在最敌对的人看来,它们也是如此显著,以至于除了良好的声誉之外,似乎没有什么可奢求的。
§10.4.3qua re hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper futurum.
因此,请确信这一件事:凡是我能够竭力争取的、用策略防范的、以威信劝告的,这一切将永远属于国家。
non est ignotus mihi sensus tuus.
我并非不了解你的想法。
neque si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis.
如果能有我所渴望的你亲临身旁的机缘,我绝不会违背你的建议,而现在我也绝不会容许我的任何行为让你有理由加以斥责。
§10.4.4sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam.
我正急切地期待着一切消息,以便了解在一月份里,在内高卢和在城里正在发生些什么。
interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem.
在此期间,我在此承受着极大的焦虑和关切,唯恐在别人的过错中,这些部族会把我们的不幸视为他们自己的机会。
quod si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satis faciam.
如果事情正如我本人所配得到的那样顺利,我一定会让你(我最希望能满足的人)以及所有善人感到满意。
fac valeas meque mutuo diligas. .
愿你安康,并同样爱我。

词汇与语法注释

  1. §10.4.2quod mea tuaque patitur aetas — 关系代词 quod 在此作限制性使用,不带先行词,意为“在……允许的范围内”。主语是 mea tuaque aetas(我与你的年龄)。
  2. §10.4.2in quo ego colendo — 关系代词 quo(指代西塞罗)与动形容词 colendo 在性、数、格上保持一致(阳性、单数、夺格)。与介词 in 连用,表示“在敬重他这件事上”的语境或手段。
  3. §10.4.2patriam mihi constituerim sanctitatem — patriam 并非名词 patria(祖国)的宾格,而是形容词 patrius, -a, -um(祖国的、父辈的)的阴性单数宾格,修饰 sanctitatem(至圣之情、神圣义务),意为“如对待祖国般的神圣情操”。
  4. §10.4.2non magis prudentiae plena ... quam fidelitatis — non magis A quam B 是同等比较句式,意为“不亚于B地充满了A”或“既充满了B,也同样充满了A”。plena 是形容词 plenus(充满……的)的中性复数主格(与 consilia 一致),支配属格 prudentiae 和 fidelitatis。
  5. §10.4.2si aut aliter sentirem ... admonitio tua me reprimere ... posset — 表示与现在事实相反的虚拟条件句。条件从句使用未完成过去虚拟语气 sentirem 和 dubitarem,主句则使用未完成过去虚拟语气 posset,表示在假设情况下的可能性(“如果我有不同的看法,你的劝诫确实能够约束我”)。
  6. §10.4.3rei p. semper futurum — rei p. 是 rei publicae 的缩写,在此作领属与格(所有与格),意为“将属于国家”。futurum 是将来不定式 futurum esse 省略了 esse 的形式,作为宾格加不定式结构中的谓语动词,受主句中的 persuade tibi 支配。其主语是前方的 hoc omne。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §10.4.1-10.4.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:10.4.1-10.4.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。