§10.34.1S. v. b. e. e. v.
如果您身体健康,那就太好了;我身体也很好。
Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte equitatus in provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente Rhodam castra movi ac contra eos venire institui.
当我听说马尔库斯·安东尼正率领他的军队进入我的属州,且卢基乌斯·安东尼已率领一部分骑兵被先派派出时,我便率领我的军队从罗讷河的汇流处拔营,并决定去迎击他们。
itaque continuis itineribus ad forum Voconi veni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci.
因此,我通过连续的急行军来到了沃科尼乌斯广场,并在阿尔根特乌斯河对岸安营扎寨,以迎击安东尼兄弟。
P. Ventidius suas legiones 4ris coniunxit cum eo et ultra me castra posuit.
普布利乌斯·温蒂迪乌斯将他的四个军团与他会合,并在我的营地对岸安设了营地。
habebat antea legionem v et ex reliquis legionibus magnam multitudinem sed inermorum.
他此前拥有第五军团,以及来自其余军团的很大一部分人,但都是未武装的。
equitatum habet magnum; nam omnis ex proelio integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque.
他拥有一支庞大的骑兵队;因为所有人都在战斗中毫发无损地撤离,以至于骑兵已超过五千人。
ad me complures milites et equites ab eo transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur.
许多士兵和骑兵已从他那里投奔到我这里,他的军队一天天在减少。
§10.34.2Silanus et Culleo ab eo discesserunt.
西拉努斯和库莱奥已经离开了他。
nos etsi graviter ab iis laesi eramus, quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis et necessitudinis. causa eorum salutis rationem habuimus nec tamen eorum opera utimur neque in castris habemus neque ulli negotio praefecimus.
我们虽然因他们违背我们的意愿去投奔安东尼而受到严重伤害,但出于我们的人道与情谊,我们还是顾及了他们的安全,然而我们既不使用他们的协助,也不把他们留在营中,更没有让他们负责任何事务。
quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei p. derimus.
至于这场战争,我们绝不会辜负元老院和国家。
quae postea egerimus faciam te certiorem.
我们此后所做的事情,我将会让你知晓。