Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §10.28.1-10.28.3

致特雷波尼乌斯:对留安东尼性命的遗憾与罗马政局

第 228 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向特雷波尼乌斯抱怨,在刺杀恺撒时留着安东尼的性命导致了如今的困境。他报告了自己为国家复兴元老院而做出的奋斗,并概述了包括屋大维崛起在内的罗马紧张政局。

§10.28.1quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus.
我多么希望你在三月十五日那场最美妙的宴会上也邀请了我! 那样的话,我们就不会留下任何残羹剩饭了。
at nunc cum iis tantum negoti est, ut vestrum illud divinum in rem p. beneficium non nullam habeat querelam.
但如今,我们与这些残余之间有着如此多的麻烦,以至于你们对国家那神圣的恩惠,不免也招致了一些怨言。
quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus.
然而,由于这个害人虫被你这位最优秀的人带到一旁,并因你的恩惠至今还活着,我有时会对你有些生气——这对我来说几乎是不应该的;因为你留给我一个人的工作,比留给除我以外的所有人的还要多。
ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti.
因为,在安东尼那极可耻的撤退之后,元老院一能够自由召开,我就立刻回到了我昔日的那种精神状态中,而你与你那最热忱的公民父亲,曾一直将这种精神挂在嘴边并深怀热爱。
§10.28.2nam cum senatum a. d. xiii K. Ian. tr. pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus.
因为当护民官在十二月二十日召集元老院并就另一件事进行咨询时,我阐述了国家的全局并极其激烈地发言,凭着我精神的力量而非智力的力量,将已经委靡不振和疲惫不堪的元老院召回到了昔日的德行与传统之中。
hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae; nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.
这一天以及我的努力与行动,首次给罗马人民带来了恢复自由的希望;此后,我本人确实没有放过任何时间,不仅在思考,而且也在为国家付诸行动。
§10.28.3quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus.
如果我不是认为城中的事务和所有的政治决定都会呈报给你的话,我自己早就详细写下来了,尽管我正受到极大忙碌的阻碍。
sed illa cognosces ex aliis; a me pauca, et ea summatim.
但那些事情你会从别人那里得知;从我这里只说寥寥数语,而且是扼要地。
habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis; magnum damnum factum est in Servio; L. Caesar optime sentit sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias; consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse.
我们拥有一个勇敢的元老院,但前执政官们一部分胆怯,一部分心怀不轨;在塞尔维乌斯身上遭受了巨大的损失;路奇乌斯·凯撒怀有极好的想法,但因为他是叔父,所以不发表最严厉的意见;执政官们非常杰出,迪基穆斯·布鲁图斯非常卓越,年轻的凯撒非常优秀,对他我确实对他的未来充满期待;但请确信这一点:如果他没有迅速招募退役老兵,如果安东尼军队中的两个军团没有归顺于他的权威,并且如果那道恐怖的屏障没有阻挡安东尼,安东尼决不会放过任何罪行,也决不会省去任何残暴。
haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse.
我希望这些事情,尽管我认为你已经听说了,但还是能让你更加清楚。
plura scribam, si plus oti habuero.
如果我有更多的闲暇,我会写得更多。

词汇与语法注释

  1. 10.28.1quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! — vellem(虚拟式未完成过去时,表示现在无法实现的愿望)引入 invitasses(invitavisses 的缩略形式,虚拟式过去完成时,表示过去未实现的愿望)。此处将三月十五日刺杀恺撒一事隐喻为“宴会”(epulae)。
  2. 10.28.1reliquiarum — 修饰 nihil 的部分属格。字面意为“残羹剩饭中的没有任何东西”,隐喻恺萨死后幸存的党羽(尤其是安东尼)如同宴会后的残余物。
  3. 10.28.1quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, — 引导事实名词性从句的 quod(意为“关于……这一事实”),构成了主句动词 subirascor 的逻辑主题或前提。seductus est 指的是在刺杀恺撒时,特雷波尼乌斯将安东尼引至现场外从而使其免于被杀的历史事实。
  4. 10.28.2magis animi quam ingeni viribus — 修饰 viribus(力量,工具夺格)的属格 animi(精神、决心)与 ingeni(才华、智力)的对比结构。
  5. 10.28.3de quo spero equidem reliqua — reliqua 是形容词 reliquus 的中性复数宾格,作 spero 的直接宾语。暗指对年轻的屋大维“未来的表现”或“余下的事迹”寄予期望。
  6. 10.28.3nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse — 隶属于 hoc certum habeto 的宾格加不定式从句(间接引语)。sceleris 和 crudelitatis 是修饰 nihil 的部分属格。praeteriturum fuisse 是将来完成时主动不定式,代表过去反事实条件句的归结从句(在直接引语中应为 praeterisset 或 praeteriturus fuit)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §10.28.1-10.28.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:10.28.1-10.28.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。