§10.26.1Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis timui; quod vitatum non moleste fero.
读了你的信,你在信中表明要么必须放弃纳尔博讷高卢,要么必须冒着危险去战斗,我更害怕后者;而这得以避免,我感到十分欣慰。
quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae.
至于你所写的关于普兰库斯和布鲁图斯和睦相处的事,我对此寄予了获得胜利的最大希望。
de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit; sed iam, mihi crede, cognovimus.
关于高卢人的热情,正如你所写的,我们总有一天会知道这主要是由于谁的努力而被激发出来的;但现在,请相信我,我们已经知道了。
itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis.
因此,在你那极其令人愉快的来信中,我在最后感到有些恼怒;因为你写道,如果民会在八月举行,你就会快点回来,但如果民会已经结束,你就会更快回来,以免你在危险中继续当个傻瓜。
§10.26.2O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non arbitror te ita sentire;
哦,我的富尔纽斯,你对自己的处境是多么不了解,而你了解别人的处境却是如此容易! 你现在认为自己是个候选人,并考虑着:要么奔向民会,要么如果民会已经结束,就待在自己家里,以免像你写的那样,冒着最大的危险成为最愚蠢的人?
omnis enim tuos ad laudem impetus novi.
我不认为你是这么想的;因为我知道你对荣誉的一切追求。
quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum.
但如果你真的像你写的那样想,我谴责你不会超过谴责我对你的判断。
te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt? scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.
难道为了获取一个极轻浮且极平庸的官职——如果你像大多数人那样去获取的话——这种过于仓促的急切,会把你从如此巨大的荣誉中拉走吗? 所有人可是都在正当且真诚地将你捧上天啊。 难不成我们所争论的,只是你是在这次竞选中还是在下次竞选中成为法务官,而不是你应当对国家做出如此贡献,以至于被判定为最配得上一切荣誉的人吗?
§10.26.3utrum nescis quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas? si nescis, tibi ignosco, nos in culpa sumus; sin intellegis, ulla tibi est praetura vel officio, quod pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? hac de re et ego et Calvisius, homo magni iudici tuique amantissimus, te accusamus cotidie.
你是不知自己已经登了多高,还是把这当成无足轻重的事? 如果你不知道,我原谅你,这是我们的错;但如果你明白,对你来说,还有什么法务官职位能比少数人履行的职责,或者所有人追求的荣耀更甜蜜的呢? 关于这件事,我和卡尔维修斯——一位具有伟大判断力且极关爱你的人——每天都在指责你。
comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei p. arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus.
然而,既然你如此依赖民会,我们在可行范围内,将民会推迟到了来年的一月,因为我们认为这出于许多原因对国家有利。
vince igitur et vale.
因此,去战胜吧,并祝安好。