§10.25.1si interest, id quod homines arbitrantur, rei p. te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem p.
如果正如人们所认为的那样,国家利益需要你——正如你已经开始并确实做到的那样——竭尽全力并参与到扫除战争余孽的那些极重要事务中,那么你似乎无法做出比这更好、更值得称赞、更体面的事情了。
celeritati praeturae anteponendam censeo.
而且我认为,你对国家的这一努力、勤勉和热忱,应当优先于对法务官职位的急切追求。
nolo enim te ignorare quantam laudem consecutus sis; mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama scientiaque omnium.
因为我不希望你不知道你已经获得了多么巨大的赞誉;请相信我,这仅次于普兰库斯,而且这不仅有普兰库斯本人的证实,还有所有人的传闻和公知。
§10.25.2quam ob rem, si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum; quid enim honestius, aut quid honesto anteponendum? sin autem satis factum rei p.
因此,如果即便在现在仍有任何任务留给你,我认为必须全力以赴去完成它;因为还有什么比体面更重要,或者在体面面前还有什么应该被优先考虑的?
putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus.
但如果你认为已经对国家尽到了责任,我认为应该迅速来参加民会,因为民会很快就要举行,只要这种追求名利的急切不会削弱我们所获得的那些光荣。
multi clarissimi viri, cum rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt.
许多极杰出的人物,在为国家竭尽全力时,并没有在他们法定的候选之年到场立候选。
quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset.
这对我们来说更加容易,因为今年并不是预先为你定下的年份——就像如果你曾任市政官,那么两年后才会是你的候选之年一样。
nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum.
现在,你似乎没有忽略任何通常的、仿佛是法定的立候选时间。
video autem Planco cos. , etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent.
而且我看到,在普兰库斯担任执政官时,即使没有他你也能使自己的计划进展顺利,但只要那些事情能如愿完成,你的竞选将会更加辉煌。
§10.25.3omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam; cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
总之,既然你本人拥有如此充分的远见和判断力,我本认为没有必要写得更多;然而,我不想让我的想法对你有所隐瞒,其要旨如下:我更希望你用尊严而不是野心来衡量一切,并将更大的成果寄托于名声的永久性,而非获取法务官职位的速度。
haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset.
这些同样的话,我在自己家中,邀请了我的弟弟昆图斯,以及极其支持你的凯奇纳和卡尔维修斯,在你的释放奴隶达尔达努斯在场的情况下说过了。
omnibus probari videbatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.
我的话似乎得到了所有人的一致赞同;但你将做出最好的判断。